| Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed | 5.10.1 |
| rerum etiam ipsarum amplificator fuit. qui cum post | |
| hunc Phliasium sermonem in Italiam venisset, exorna- | |
| vit eam Graeciam, quae magna dicta est, et privatim et | |
| publice praestantissumis et institutis et artibus. cuius | 5 |
| de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. sed | |
| ab antiqua philosophia usque ad Socratem, qui Arche- | |
| laum, Anaxagorae discipulum, audierat, numeri motus- | |
| que tractabantur, et unde omnia orerentur quove re- | |
| ciderent, studioseque ab is siderum magnitudines | 10 |
| intervalla cursus anquirebantur et cuncta caelestia. | |
| Socrates autem primus philosophiam devocavit e caelo | |
| et in urbibus conlocavit et in domus etiam introduxit | |
| et coëgit de vita et moribus rebusque bonis et malis | |
| quaerere. cuius multiplex ratio disputandi rerumque | 11.1 |
| varietas et ingenii magnitudo Platonis memoria et | |
| litteris consecrata plura genera effecit dissentientium | |
| philosophorum, e quibus nos id potissimum consecuti | |
| sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram | 5 |
| ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus et | |
| in omni disputatione, quid esset simillimum veri, | |
| quaereremus. quem morem cum Carneades acutissime | |
| copiosissimeque tenuisset, fecimus et alias saepe et | |
| nuper in Tusculano, ut ad eam consuetudinem dispu- | 10 |
| taremus. et quadridui quidem sermonem superioribus | |
| ad te perscriptum libris misimus, quinto autem die | |
| cum eodem in loco consedissemus, sic est propositum, | |
| de quo disputaremus: | |
| Non mihi videtur ad beate vivendum satis | 12.1 |
| posse virtutem. |