| Sed et huius culpae et ceterorum vitiorum pecca- | 5.5.1 |
| torumque nostrorum omnis a philosophia petenda | |
| correctio est. cuius in sinum cum a primis tempori- | |
| bus aetatis nostra voluntas studiumque nos compu- | |
| lisset, his gravissimis casibus in eundem portum, ex | 5 |
| quo eramus egressi, magna iactati tempestate con- | |
| fugimus. o vitae philosophia dux, o virtutis inda- | |
| gatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, | |
| sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? tu | |
| urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem | 10 |
| vitae convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, | |
| deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione | |
| iunxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et | |
| disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem peti- | |
| mus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc | 15 |
| penitus totosque tradimus. est autem unus dies bene | |
| et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati ante- | |
| ponendus. cuius igitur potius opibus utamur quam | 6.1 |
| tuis, quae et vitae tranquillitatem largita nobis es et | |
| terrorem mortis sustulisti? Ac philosophia quidem | |
| tantum abest ut proinde ac de hominum est vita me- | |
| rita laudetur, ut a plerisque neglecta a multis etiam | 5 |
| vituperetur. vituperare quisquam vitae parentem et | |
| hoc parricidio se inquinare audet et tam impie ingratus | |
| esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiamsi mi- | |
| nus percipere potuisset? sed, ut opinor, hic error et | |
| haec indoctorum animis offusa caligo est, quod tam | 10 |
| longe retro respicere non possunt nec eos, a quibus | |
| vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos | |
| arbitrantur. Quam rem antiquissimam cum videamus, | 7.1 |
| nomen tamen esse confitemur recens. nam sapientiam | |
| quidem ipsam quis negare potest non modo re esse an- | |
| tiquam, verum etiam nomine? quae divinarum huma- | |
| narumque rerum, tum initiorum causarumque cuiusque | 5 |
| rei cognitione hoc pulcherrimum nomen apud anti- | |
| quos adsequebatur. itaque et illos septem, qui a Grae- | |
| cis σοφοί, sapientes a nostris et habebantur et no- | |
| minabantur, et multis ante saeculis Lycurgum, cuius | |
| temporibus Homerus etiam fuisse ante hanc urbem | 10 |
| conditam traditur, et iam heroicis aetatibus Ulixem et | |
| Nestorem accepimus et fuisse et habitos esse sapien- | |
| tis. nec vero Atlans sustinere caelum nec Prometheus | 8.1 |
| adfixus Caucaso nec stellatus Cepheus cum uxore | |
| genero filia traderetur, nisi caelestium divina cogni- | |
| tio nomen eorum ad errorem fabulae traduxisset. a | |
| quibus ducti deinceps omnes, qui in rerum contem- | 5 |
| platione studia ponebant, sapientes et habebantur et | |
| nominabantur, idque eorum nomen usque ad Pytha- | |
| gorae manavit aetatem. quem, ut scribit auditor Pla- | |
| tonis Ponticus Heraclides, vir doctus in primis, Phli- | |
| untem ferunt venisse, eumque cum Leonte, principe | 10 |
| Phliasiorum, docte et copiose disseruisse quaedam. | |
| cuius ingenium et eloquentiam cum admiratus esset | |
| Leon, quaesivisse ex eo, qua maxime arte confideret; | |
| at illum: artem quidem se scire nullam, sed esse phi- | |
| losophum. admiratum Leontem novitatem nominis | 15 |
| quaesivisse, quinam essent philosophi, et quid inter | |
| eos et reliquos interesset; Pythagoram autem respon- | 9.1 |
| disse similem sibi videri vitam hominum et mercatum | |
| eum, qui haberetur maxumo ludorum apparatu totius | |
| Graeciae celebritate; nam ut illic alii corporibus exer- | |
| citatis gloriam et nobilitatem coronae peterent, alii | 5 |
| emendi aut vendendi quaestu et lucro ducerentur, esset | |
| autem quoddam genus eorum, idque vel maxime in- | |
| genuum, qui nec plausum nec lucrum quaererent, sed | |
| visendi causa venirent studioseque perspicerent, quid | |
| ageretur et quo modo, item nos quasi in mercatus | 10 |
| quandam celebritatem ex urbe aliqua sic in hanc | |
| vitam ex alia vita et natura profectos alios gloriae | |
| servire, alios pecuniae, raros esse quosdam, qui ceteris | |
| omnibus pro nihilo habitis rerum naturam studiose | |
| intuerentur; hos se appellare sapientiae studiosos—id | 15 |
| est enim philosophos—; et ut illic liberalissimum esset | |
| spectare nihil sibi adquirentem, sic in vita longe om- | |
| nibus studiis contemplationem rerum cognitionemque | |
| praestare. |