| LIBER QUINTUS | |
| Quintus hic dies, Brute, finem faciet Tusculanarum | 5.1.1 |
| disputationum, quo die est a nobis ea de re, quam | |
| tu ex omnibus maxime probas, disputatum. placere | |
| enim tibi admodum sensi et ex eo libro, quem ad me | |
| accuratissime scripsisti, et ex multis sermonibus tuis | 5 |
| virtutem ad beate vivendum se ipsa esse contentam. | |
| quod etsi difficile est probatu propter tam varia et | |
| tam multa tormenta fortunae, tale tamen est, ut ela- | |
| borandum sit, quo facilius probetur. nihil est enim | |
| omnium quae in philosophia tractantur, quod gravius | 10 |
| magnificentiusque dicatur. nam cum ea causa im- | 2.1 |
| pulerit eos qui primi se ad philosophiae studium con- | |
| tulerunt, ut omnibus rebus posthabitis totos se in | |
| optumo vitae statu exquirendo conlocarent, profecto | |
| spe beate vivendi tantam in eo studio curam operam- | 5 |
| que posuerunt. quodsi ab is inventa et perfecta virtus | |
| est, et si praesidii ad beate vivendum in virtute satis | |
| est, quis est qui non praeclare et ab illis positam | |
| et a nobis susceptam operam philosophandi arbitretur? | |
| sin autem virtus subiecta sub varios incertosque casus | 10 |
| famula fortunae est nec tantarum virium est, ut se | |
| ipsa tueatur, vereor ne non tam virtutis fiducia niten- | |
| dum nobis ad spem beate vivendi quam vota facienda | |
| videantur. equidem eos casus, in quibus me fortuna | 3.1 |
| vehementer exercuit, mecum ipse considerans huic in- | |
| cipio sententiae diffidere interdum et humani generis | |
| imbecillitatem fragilitatemque extimescere. vereor | |
| enim ne natura, cum corpora nobis infirma dedisset | 5 |
| isque et morbos insanabilis et dolores intolerabilis | |
| adiunxisset, animos quoque dederit et corporum do- | |
| loribus congruentis et separatim suis angoribus et mo- | |
| lestiis implicatos. sed in hoc me ipse castigo, quod | 4.1 |
| ex aliorum et ex nostra fortasse mollitia, non ex ipsa | |
| virtute de virtutis robore existumo. illa enim, si modo | |
| est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus, | |
| Brute, sustulit, omnia, quae cadere in hominem pos- | 5 |
| sunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit | |
| humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil | |
| censet ad se pertinere. nos autem omnia adversa cum | |
| venientia metu augentes, tum maerore praesentia re- | |
| rum naturam quam errorem nostrum damnare malu- | 10 |
| mus. |