| Sed cognita iam causa perturbationum, quae omnes | 4.82.1 |
| oriuntur ex iudiciis opinionum et voluntatibus, sit iam | |
| huius disputationis modus. scire autem nos oportet | |
| cognitis, quoad possunt ab homine cognosci, bono- | |
| rum et malorum finibus nihil a philosophia posse aut | 5 |
| maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc | |
| quadriduo disputata sunt. morte enim contempta et | |
| dolore ad patiendum levato adiunximus sedationem | |
| aegritudinis, qua nullum homini malum maius est. etsi | |
| enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum | 10 |
| differt ab amentia, tamen [ita] ceteros, cum sunt in | |
| aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae aut cupi- | |
| ditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, | |
| at eos, qui se aegritudini dediderunt, miseros adflic- | |
| tos aerumnosos calamitosos. itaque non fortuito fac- | 83.1 |
| tum videtur, sed a te ratione propositum, ut separatim | |
| de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputare- | |
| mus; in ea est enim fons miseriarum et caput. sed et | |
| aegritudinis et reliquorum animi morborum una sa- | 5 |
| natio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea reque | |
| suscipi, quod ita rectum esse videatur. hunc errorem | |
| quasi radicem malorum omnium stirpitus philosophia | |
| se extracturam pollicetur. demus igitur nos huic exco- | 84.1 |
| lendos patiamurque nos sanari. his enim malis insiden- | |
| tibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possu- | |
| mus. aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum | |
| contra nihil sine ratione recte fieri possit, aut, cum | 5 |
| philosophia ex rationum conlatione constet, ab ea, si et | |
| boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia | |
| petamus bene beateque vivendi. |