| Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt | 4.79.1 |
| —potest utilis esse insania?—aut naturalem? an quic- | |
| quam est secundum naturam, quod fit repugnante ra- | |
| tione? quo modo autem, si naturalis esset ira, aut | |
| alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet | 5 |
| prius quam esset ulta, ulciscendi lubido, aut quem- | |
| quam paeniteret, quod fecisset per iram? ut Alexan- | |
| drum regem videmus, qui cum interemisset Clitum fa- | |
| miliarem suum, vix a se manus abstinuit; tanta vis | |
| fuit paenitendi. quibus cognitis quis est qui dubitet | 10 |
| quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac | |
| voluntarius? Quis enim dubitarit quin aegrotationes | |
| animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, | |
| quod magni aestumetur ea res ex qua animus aegro- | |
| tat, oriantur? unde intellegi debet perturbationem quo- | 15 |
| que omnem esse in opinione. Et si fidentia, id est | 80.1 |
| firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio | |
| gravis non temere adsentientis, metus quoque est dif- | |
| fidentia expectati et impendentis mali, et si spes est | |
| expectatio boni, mali expectationem esse necesse est | 5 |
| metum. ut igitur metus, sic reliquae perturbationes | |
| sunt in malo. ergo ut constantia scientiae, sic per- | |
| turbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur ira- | |
| cundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, ei sunt | |
| constituti quasi mala valetudine animi, sanabiles ta- | 10 |
| men, ut Socrates dicitur: cum multa in conventu vitia | |
| conlegisset in eum Zopyrus, qui se naturam cuiusque | |
| ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, | |
| qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autem | |
| Socrate sublevatus, cum illa sibi sic nata, sed ratione | 15 |
| a se deiecta diceret. ergo ut optuma quisque valetudine | 81.1 |
| adfectus potest videri [ut] natura ad aliquem morbum | |
| proclivior, sic animus alius ad alia vitia propensior. | |
| qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicun- | |
| tur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bo- | 5 |
| narum et malarum, ut sit alius ad alios motus pertur- | |
| bationesque proclivior. inveteratio autem, ut in cor- | |
| poribus, aegrius depellitur quam perturbatio, citiusque | |
| repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna | |
| lippitudo depellitur. | 10 |