| Ira vero, quae quam diu perturbat animum, dubi- | 4.77.1 |
| tationem insaniae non habet, cuius inpulsu existit etiam | |
| inter fratres tale iurgium: | |
| 'Quís homo te exsuperávit usquam géntium impú- | |
| dentia?' | 5 |
| 'Quis aútem malitiá te?'— | |
| nosti, quae secuntur; alternis enim versibus intorquen- | |
| tur inter fratres gravissimae contumeliae, ut facile ap- | |
| pareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in | |
| fratrem novam: | 10 |
| 'Maiór mihi moles, máius miscendúmst malum, | |
| Qui illíus acerbum cór contundam et cómprimam'. | |
| quo igitur haec erumpit moles? audi Thyestem: | |
| 'Ipsus hortatúr me frater, út meos malís miser | |
| Mánderem natós—' | 15 |
| eorum viscera apponit. quid est enim quo non pro- | |
| grediatur eodem ira, quo furor? itaque iratos proprie | |
| dicimus exisse de potestate, id est de consilio, | |
| de ratione, de mente; horum enim potestas in totum | |
| animum esse debet. His aut subtrahendi sunt ei, in | 78.1 |
| quos impetum conantur facere, dum se ipsi conligant, | |
| —quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas | |
| animi partis rursum in suum locum cogere?—aut ro- | |
| gandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi | 5 |
| vim, differant in tempus aliud, dum defervescat ira. | |
| defervescere autem certe significat ardorem animi in- | |
| vita ratione excitatum. ex quo illud laudatur Archytae, | |
| qui cum vilico factus esset iratior, 'quo te modo' in- | |
| quit 'accepissem, nisi iratus essem!' | 10 |