| Et ut turpes sunt, qui ecferunt se laetitia tum cum | 4.68.3 |
| fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi, qui eas | |
| inflammato animo concupiscunt. totus vero iste, qui | 5 |
| volgo appellatur amor—nec hercule invenio, quo no- | |
| mine alio possit appellari—, tantae levitatis est, ut | |
| nihil videam quod putem conferendum. quem Caeci- | |
| lius 'deum qui non summum putet, aut stultum aut | |
| rerum esse imperitum' existumat, | 10 |
| 'Cui ín manu sit, quem ésse dementém velit, | |
| Quem sápere, quem sanári, quem in morbum ínici, | |
| . . . . . . . . . . . . . . . . . . . | |
| Quem cóntra amari, quem éxpeti, quem arcéssier.' | |
| o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo- | 15 |
| rem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum | 69.1 |
| conlocandum putet! de comoedia loquor, quae, si haec | |
| flagitia non probaremus, nulla esset omnino; quid ait | |
| ex tragoedia princeps ille Argonautarum? | |
| 'Tú me amoris mágis quam honoris sérvavisti grátia.' | 5 |
| quid ergo? hic amor Medeae quanta miseriarum exci- | |
| tavit incendia! atque ea tamen apud alium poëtam patri | |
| dicere audet se 'coniugem' habuisse 'illum, Amor quem | |
| dederat, qui plus pollet potiorque est patre.' Sed poëtas | 70.1 |
| ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio ver- | |
| sari ipsum videmus Iovem: ad magistros virtutis phi- | |
| losophos veniamus, qui amorem negant stupri esse | |
| et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio | 5 |
| mea fert, mentiente. quis est enim iste amor amicitiae? | |
| cur neque deformem adulescentem quisquam amat ne- | |
| que formosum senem? mihi quidem haec in Graeco- | |
| rum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti | |
| liberi et concessi sunt amores. bene ergo Ennius: | 10 |
| 'Flágiti princípium est nudare ínter civis córpora.' | |
| qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, solliciti | |
| tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent | |
| et coërcent. atque, ut muliebris amores omittam, qui- | 71.1 |
| bus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de | |
| Ganymedi raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non in- | |
| tellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat | |
| Laius? quid denique homines doctissimi et summi poë- | 5 |
| tae de se ipsis et carminibus edunt et cantibus? fortis | |
| vir in sua re p. cognitus quae de iuvenum amore scribit | |
| Alcaeus! nam Anacreontis quidem tota poësis est ama- | |
| toria. maxume vero omnium flagrasse amore Reginum | |
| Ibycum apparet ex scriptis. Atque horum omnium | 10 |
| lubidinosos esse amores videmus: philosophi sumus | |
| exorti, et auctore quidem nostro Platone, quem non | |
| iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem | |
| tribueremus. Stoici vero et sapientem amaturum esse | 72.1 |
| dicunt et amorem ipsum 'conatum amicitiae faciendae | |
| ex pulchritudinis specie' definiunt. qui si quis est in | |
| rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine | |
| cura, sine suspirio, sit sane; vacat enim omni libidine; | 5 |
| haec autem de libidine oratio est. sin autem est aliquis | |
| amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab in- | |
| sania, qualis in Leucadia est: 'si quidem sit quisquam | |
| deus, cui ego sim curae'—at id erat deis omnibus cu- | 73.1 |
| randum, quem ad modum hic frueretur voluptate ama- | |
| toria! 'heu me infelicem!'—nihil verius. probe et ille: | |
| 'sanusne es, qui temere lamentare?' sic insanus vide- | |
| tur etiam suis. at quas tragoedias efficit! | 5 |
| 'Te, Apóllo sancte, fér opem, teque, amnípotens | |
| Neptune, ínvoco, | |
| Vosque ádeo, Venti!' | |
| mundum totum se ad amorem suum sublevandum | |
| conversurum putat, Venerem unam excludit ut ini- | 10 |
| quam: 'nam quid ego te appellem, Venus?' eam prae | |
| lubidine negat curare quicquam: quasi vero ipse non | |
| propter lubidinem tanta flagitia et faciat et dicat. | |
| —sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut | 74.1 |
| et illud quod cupiat ostendatur quam leve, quam | |
| contemnendum, quam nihili sit omnino, quam facile | |
| vel aliunde vel alio modo perfici vel omnino neglegi | |
| possit; abducendus etiam est non numquam ad alia | 5 |
| studia sollicitudines curas negotia, loci denique mu- | |
| tatione tamquam aegroti non convalescentes saepe cu- | |
| randus est; etiam novo quidam amore veterem amorem | 75.1 |
| tamquam clavo clavum eiciendum putant; maxume | |
| autem admonendus <est>, quantus sit furor amoris. | |
| omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto | |
| nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare nolis, | 5 |
| stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, | |
| quorum omnium accusabilis est turpitudo,—sed ut | |
| haec omittas, perturbatio ipsa mentis in amore foeda | |
| per se est. nam ut illa praeteream, quae sunt furoris, | 76.1 |
| haec ipsa per sese quam habent levitatem, quae viden- | |
| tur esse mediocria, | |
| Iniúriae | |
| Suspíciones ínimicitiae indútiae | 5 |
| Bellúm pax rursum! incérta haec si tu póstules | |
| Ratióne certa fácere, nihilo plús agas, | |
| Quam sí des operam, ut cúm ratione insánias. | |
| haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa | |
| pravitate deterreat? est etiam illud, quod in omni per- | 10 |
| turbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi | |
| opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam. | |
| etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et | |
| semper amarent et idem amarent, neque alium pu- | |
| dor, alium cogitatio, alium satietas deterreret. | 15 |