| Ac de malorum opinione hactenus; videamus nunc | 4.65.1 |
| de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. mihi | |
| quidem in tota ratione ea, quae pertinet ad animi per- | |
| turbationem, una res videtur causam continere, omnis | |
| eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, | 5 |
| omnis voluntarias. hic igitur error est eripiendus, haec | |
| detrahenda opinio atque ut in malis opinatis tolerabi- | |
| lia, sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae mag- | |
| na et laetabilia ducuntur. atque hoc quidem commune | |
| malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persua- | 10 |
| dere nihil earum rerum, quae perturbent animum, aut | |
| in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad | |
| alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione | |
| malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus | |
| corrigendus. atque erat facile sequentem eam rationem, | 66.1 |
| quae maxume probatur de bonis et malis, negare um- | |
| quam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil um- | |
| quam haberet boni; sed loquimur nunc more communi. | |
| sint sane ista bona, quae putantur, honores divitiae | 5 |
| voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis exul- | |
| tans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere conces- | |
| sum sit, vituperetur tamen cachinnatio. eodem enim | |
| vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contrac- | |
| tio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua | 10 |
| laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia, sic | |
| nimis elati laetitia iure iudicantur leves; et, cum in- | |
| videre aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem | |
| capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate qua- | |
| dam proponenda castigari solet; atque ut cavere decet, | 15 |
| timere non decet, sic gaudere decet, laetari non decet, | |
| quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distingui- | 67.1 |
| mus; illud iam supra diximus, contractionem animi | |
| recte fieri numquam posse, elationem posse. aliter | |
| enim Naevianus ille gaudet Hector: | |
| 'Laétus sum laudári me abs te, páter, a laudató viro', | 5 |
| aliter ille apud Trabeam: | |
| 'Léna deleníta argento nútum observabít meum, | |
| Quíd velim, quid stúdeam. adveniens dígito impellam | |
| iánuam, | |
| Fóres patebunt. de ínproviso Chrýsis ubi me aspé- | 10 |
| xerit, | |
| Álacris ob viám mihi veniet cómplexum exoptáns | |
| meum, | |
| Míhi se dedet.' | |
| quam haec pulchra putet, ipse iam dicet: | 15 |
| 'Fórtunam ipsam anteíbo fortunís meis'. | |
| haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter atten- | 68.1 |
| dentem penitus videre. |