| Quare omnium philosophorum, ut ante dixi, una | 4.62.1 |
| ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod per- | |
| turbet animum, sed de ipsa sit perturbatione dicen- | |
| dum. itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum | |
| agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum | 5 |
| illud necne sit quod lubidinem moveat, sed lubido | |
| ipsa tollenda est, ut, sive, quod honestum est, id sit | |
| summum bonum sive voluptas sive horum utrum- | |
| que coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, | |
| etiamsi virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, ea- | 10 |
| dem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. | |
| continet autem omnem sedationem animi humana in | |
| conspectu posita natura; quae quo facilius expressa | |
| cernatur, explicanda est oratione communis condicio | |
| lexque vitae. itaque non sine causa, cum Orestem | 63.1 |
| fabulam doceret Euripides, primos tris versus revo- | |
| casse dicitur Socrates: | |
| 'Neque tám terribilis úlla fando orátio est, | |
| Nec fórs nec ira caélitum invectúm malum, | 5 |
| Quod nón natura humána patiendo écferat.' | |
| est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint | |
| ferri et posse et oportere enumeratio eorum qui | |
| tulerunt. etsi aegritudinis sedatio et hesterna dispu- | |
| tatione explicata est et in Consolationis libro, quem | 10 |
| in medio—non enim sapientes eramus—maerore et | |
| dolore conscripsimus; quodque vetat Chrysippus, ad | |
| recentis quasi tumores animi remedium adhibere, id | |
| nos fecimus naturaeque vim attulimus, ut magnitudini | |
| medicinae doloris magnitudo concederet. Sed aegri- | 64.1 |
| tudini, de qua satis est disputatum, finitimus est me- | |
| tus, de quo pauca dicenda sunt. est enim metus, ut | |
| aegritudo praesentis, sic ille futuri mali. itaque non | |
| nulli aegritudinis partem quandam metum esse dice- | 5 |
| bant, alii autem metum praemolestiam appellabant, | |
| quod esset quasi dux consequentis molestiae. quibus | |
| igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnun- | |
| tur sequentia. nam videndum est in utrisque, ne quid | |
| humile summissum molle ecfeminatum fractum abiec- | 10 |
| tumque faciamus. sed quamquam de ipsius metus in- | |
| constantia inbecillitate levitate dicendum est, tamen | |
| multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere. | |
| itaque sive casu accidit sive consilio, percommode fac- | |
| tum est, quod eis de rebus quae maxime metuuntur, | 15 |
| de morte et de dolore, primo et proxumo die dis- | |
| putatum est. quae si probata sunt, metu magna ex | |
| parte liberati sumus. |