| Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam | 4.58.1 |
| de te ipso quaerere—illum enim putas omni pertur- | |
| batione esse liberum, te vis—, videamus, quanta | |
| sint quae <a> philosophia remedia morbis | |
| animorum adhibeantur. est enim quaedam me- | 5 |
| dicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa at- | |
| que inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, | |
| animis nullam invenerit; de quibus hoc etiam est | |
| merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur | |
| extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est. | 10 |
| sed quo maior est in eis praestantia et divinior, eo | |
| maiore indigent diligentia. itaque bene adhibita ratio | |
| cernit, quid optumum sit, neglecta multis implicatur | |
| erroribus. ad te igitur mihi iam convertenda omnis | 59.1 |
| oratio est; simulas enim quaerere te de sapiente, quae- | |
| ris autem fortasse de te. | |
| Earum igitur perturbationum, quas exposui, variae | |
| sunt curationes. nam neque omnis aegritudo una | 5 |
| ratione sedatur (alia est enim lugenti, alia miseranti | |
| aut invidenti adhibenda medicina); est etiam in omni- | |
| bus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum | |
| ad universam perturbationem, quae est aspernatio | |
| rationis aut adpetitus vehementior, an ad singulas, | 10 |
| ut ad metum lubidinem reliquas melius adhibeatur | |
| oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, | |
| ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tol- | |
| lenda omnino aegritudo, ut, si quis aegre ferat se | |
| pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum | 15 |
| non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. ni- | |
| mirum hoc melius, ne, si forte de paupertate non | |
| persuaseris, sit aegritudini concedendum; aegritudine | |
| autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi | |
| sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tolli- | 20 |
| tur. sed omnis eius modi perturbatio animi pla- | 60.1 |
| catione abluatur illa quidem, cum doceas nec bonum | |
| illud esse, ex quo laetitia aut libido oriatur, nec | |
| malum, ex quo aut metus aut aegritudo; verum tamen | |
| haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas per- | 5 |
| turbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam | |
| aut naturale aut necessarium, ut ipsam aegritudinem | |
| leniri videmus, cum obicimus maerentibus imbecilli- | |
| tatem animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem | |
| constantiamque laudamus, qui non turbulente humana | 10 |
| patiantur. quod quidem solet eis etiam accidere, qui | |
| illa mala esse censent, ferenda tamen aequo animo | |
| arbitrantur. putat aliquis esse voluptatem bonum, | |
| alius autem pecuniam; tamen et ille ab intemperantia | |
| et hic ab avaritia avocari potest. illa autem altera | 15 |
| ratio et oratio, quae simul et opinionem falsam tollit | |
| et aegritudinem detrahit, est ea quidem utilior, sed | |
| raro proficit neque est ad volgus adhibenda. quaedam | 61.1 |
| autem sunt aegritudines, quas levare illa medicina | |
| nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se | |
| esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, | |
| propter mala is quidem angatur, sed alia quaedam | 5 |
| sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem, quae | |
| possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepan- | |
| tium philosophorum. inter omnis enim convenire | |
| oportet commotiones animorum a recta ratione aver- | |
| sas esse vitiosas, ut, etiamsi vel mala sint illa, quae | 10 |
| metum aegritudinemve, vel bona, quae cupiditatem | |
| laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio. | |
| constantem enim quendam volumus, sedatum, gra- | |
| vem, humana omnia spernentem illum esse, quem | |
| magnanimum et fortem virum dicimus. talis autem | 15 |
| nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens | |
| esse quisquam potest. eorum enim haec sunt, qui | |
| eventus humanos superiores quam suos animos esse | |
| ducunt. |