| Libidinem vero laudare cuius est libidinis? Themi- | 4.55.11 |
| stoclem mihi et Demosthenen profertis, additis Py- | |
| thagoran Democritum Platonem. quid? vos studia | |
| libidinem vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea | |
| sunt quae profertis, sedata tamen et tranquilla esse | 15 |
| debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime | |
| detestabilem, quorum est tandem philosophorum? at | |
| commode dixit Afranius: 'dum modo doleat aliquid, | |
| doleat quidlibet.' dixit enim de adulescente perdito | |
| ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti | 20 |
| quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio ha- | |
| beat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse | |
| est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim | |
| uti motu animi, qui uti ratione non potest. nos autem, | |
| ut testificor saepe, de sapiente quaerimus. At etiam | 56.1 |
| aemulari utile est, obtrectare, misereri. cur misereare | |
| potius quam feras opem, si id facere possis? an sine | |
| misericordia liberales esse non possumus? non enim | |
| suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed | 5 |
| alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero | |
| alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati si- | |
| milis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemu- | |
| lantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrec- | |
| tantis autem angi alieno bono, quod id etiam alius | 10 |
| habeat? qui id adprobari possit, aegritudinem susci- | |
| pere pro experientia, si quid habere velis? nam solum | |
| habere velle summa dementia est. | |
| Mediocritates autem malorum quis laudare recte | 57.1 |
| possit? quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, | |
| non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non ira- | |
| cundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non | |
| timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium | 5 |
| et timidum censemus esse sapientem? de cuius ex- | |
| cellentia multa quidem dici quamvis fuse lateque pos- | |
| sunt, sed brevissime illo modo, sapientiam esse rerum | |
| divinarum et humanarum scientiam cognitionemque, | |
| quae cuiusque rei causa sit; ex quo efficitur, ut di- | 10 |
| vina imitetur, humana omnia inferiora virtute ducat. | |
| in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis | |
| subiectum, perturbationem cadere tibi dixisti videri? | |
| quid est quod tantam gravitatem constantiamque per- | |
| turbet? an inprovisum aliquid aut repentinum? quid | 15 |
| potest accidere tale ei, cui nihil, quod homini evenire | |
| possit<, non praemeditatum sit>? nam quod aiunt ni- | |
| mia resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem | |
| potest esse naturale, quod idem nimium esse possit? | |
| sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae | 20 |
| evellenda et extrahenda penitus, non circumcidenda | |
| nec amputanda sunt. |