| Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est | 4.51.1 |
| expers. 'contemnendae res humanae sunt, neglegenda | |
| mors est, patibiles et dolores et labores putandi'— | |
| haec cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum | |
| est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae ve- | 5 |
| hementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspica- | |
| mur. mihi ne Scipio quidem ille pontufex maxumus, | |
| qui hoc Stoicorum verum esse declaravit, numquam | |
| privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti. | |
| Graccho tum, cum consulem languentem reliquit atque | 10 |
| ipse privatus, ut si consul esset, qui rem publicam | |
| salvam esse vellent, se sequi iussit. nescio, ecquid | 52.1 |
| ipsi nos fortiter in re p. fecerimus: si quid fecimus, | |
| certe irati non fecimus. an est quicquam similius in- | |
| saniae quam ira? quam bene Ennius 'initium' dixit | |
| 'insaniae.' color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dicto- | 5 |
| rum ac factorum quam partem habent sanitatis? quid | |
| Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? | |
| nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque per- | |
| duxit. non igitur desiderat fortitudo advocatam ira- | |
| cundiam; satis est instructa parata armata per sese. | 10 |
| nam isto quidem modo licet dicere utilem vinulentiam | |
| ad fortitudinem, utilem etiam dementiam, quod et in- | |
| sani et ebrii multa faciunt saepe vehementius. semper | |
| Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam | |
| Fácinus fecit máximum, cum Dánais inclinántibus | 15 |
| Summám rem perfecít manu. | |
| proelium restituit insaniens: dicamus igitur utilem | 53.1 |
| insaniam? Tracta definitiones fortitudinis: intelleges | |
| eam stomacho non egere. fortitudo est igitur 'adfectio | |
| animi legi summae in perpetiendis rebus obtemperans' | |
| vel 'conservatio stabilis iudicii in eis rebus quae for- | 5 |
| midolosae videntur subeundis et repellendis' vel | |
| 'scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut | |
| omnino neglegendarum conservans earum rerum sta- | |
| bile iudicium' vel brevius, ut Chrysippus (nam su- | |
| periores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis | 10 |
| bene definientis, ut putant Stoici; sunt enim omnino | |
| omnes fere similes, sed declarant communis notiones | |
| alia magis alia)—quo modo igitur Chrysippus? | |
| 'fortitudo est' inquit 'scientia rerum perferendarum | |
| vel adfectio animi in patiendo ac perferendo summae | 15 |
| legi parens sine timore.' quamvis licet insectemur | |
| istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli philosophi | |
| sint. quae enim istarum definitionum non aperit no- | |
| tionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine | |
| tectam atque involutam? qua aperta quis est qui aut | 20 |
| bellatori aut imperatori aut oratori quaerat aliquid | |
| neque eos existumet sine rabie quicquam fortiter fa- | |
| cere posse? Quid? Stoici, qui omnes insipientes in- | 54.1 |
| sanos esse dicunt, nonne ista conligunt? remove per- | |
| turbationes maxumeque iracundiam: iam videbuntur | |
| monstra dicere. nunc autem ita disserunt, sic se dicere | |
| omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum. | 5 |
| 'at non semper.' commove: senties. sic iracundus non | |
| semper iratus est; lacesse: iam videbis furentem. | |
| Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qua- | |
| lis est cum uxore, cum liberis, cum familia? an tum | |
| quoque est utilis? est igitur aliquid quod perturbata | 10 |
| mens melius possit facere quam constans? an quis- | |
| quam potest sine perturbatione mentis irasci? bene | |
| igitur nostri, cum omnia essent in moribus vitia, quod | |
| nullum erat iracundia foedius, iracundos solos mo- | |
| rosos nominaverunt. Oratorem vero irasci minime de- | 55.1 |
| cet, simulare non dedecet. an tibi irasci tum videmur, | |
| cum quid in causis acrius et vehementius dicimus? | |
| quid? cum iam rebus transactis et praeteritis oratio- | |
| nes scribimus, num irati scribimus? 'ecquis hoc anim- | 5 |
| advertit? vincite!'—num aut egisse umquam iratum | |
| Aesopum aut scripsisse existimas iratum Accium? | |
| aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius, | |
| si modo est orator, quam ab ullo histrione, sed agun- | |
| tur leniter et mente tranquilla. | 10 |