| Mihi vero dicere aliquid, itaque expecto, quid ad ista. | 4.46.15 |
| Reperiam fortasse, sed illud ante: videsne, quanta | 47.1 |
| fuerit apud Academicos verecundia? plane enim di- | |
| cunt, quod ad rem pertineat: Peripateticis respondetur | |
| a Stoicis; digladientur illi per me licet, cui nihil est | |
| necesse nisi, ubi sit illud, quod veri simillimum videa- | 5 |
| tur, anquirere. quid est igitur quod occurrat in hac | |
| quaestione, e quo possit attingi aliquid veri simile, quo | |
| longius mens humana progredi non potest? definitio | |
| perturbationis, qua recte Zenonem usum puto. ita enim | |
| definit, ut perturbatio sit aversa <a> ratione contra na- | 10 |
| turam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit | |
| adpetitus vehementior, vehementior autem intellega- | |
| tur is qui procul absit a naturae constantia. quid ad | 48.1 |
| has definitiones possim dicere? atque haec pleraque | |
| sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem ex | |
| rhetorum pompa: 'ardores animorum cotesque virtu- | |
| tum.' an vero vir fortis, nisi stomachari coepit, non | 5 |
| potest fortis esse? gladiatorium id quidem. quamquam | |
| in eis ipsis videmus saepe constantiam: 'conlocuntur, | |
| congrediuntur, quaerunt aliquid, postulant,' ut magis | |
| placati quam irati esse videantur, sed in illo genere | |
| sit sane Pacideianus aliquis hoc animo, ut narrat | 10 |
| Lucilius: | |
| 'Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis' | |
| inquit, | |
| 'Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse | |
| Quam gladium in stomacho furi ac pulmonibus | 15 |
| sisto. | |
| Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam | |
| Nobis, quam dextrae gladium dum accommodet | |
| alter; | |
| Usque adeo studio atque odio illius ecferor ira'; | 20 |
| at sine hac gladiatoria iracundia videmus progre- | 49.1 |
| dientem apud Homerum Aiacem multa cum hilari- | |
| tate, cum depugnaturus esset cum Hectore; cuius, ut | |
| arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit sociis, terrorem | |
| autem hostibus, ut ipsum Hectorem, quem ad modum | 5 |
| est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse | |
| ad pugnam paeniteret. atque hi conlocuti inter se, | |
| prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil | |
| ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt. | |
| ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen | 10 |
| invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec | |
| Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia | |
| fuerit iratus. de Africano quidem, quia notior est | 50.1 |
| nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum | |
| non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in | |
| acie M. Alliennium Paelignum scuto protexerit gladi- | |
| umque hosti in pectus infixerit. de L. Bruto fortasse | 5 |
| dubitarim, an propter infinitum odium tyranni ecfre- | |
| natius in Arruntem invaserit; video enim utrumque | |
| comminus ictu cecidisse contrario. quid igitur huc ad- | |
| hibetis iram? an fortitudo, nisi insanire coepit, im- | |
| petus suos non habet? quid? Herculem, quem in cae- | 10 |
| lum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustu- | |
| lit fortitudo, iratumne censes conflixisse cum Eryman- | |
| thio apro aut leone Nemeaeo? an etiam Theseus Ma- | |
| rathonii tauri cornua conprehendit iratus? vide ne | |
| fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota le- | 15 |
| vitatis. |