| Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, | 4.43.1 |
| quas nos extirpandas putamus, non modo naturalis | |
| esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas? quorum | |
| est talis oratio: primum multis verbis iracundiam | |
| laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et | 5 |
| in hostem et in inprobum civem vehementioris ira- | |
| torum impetus esse, levis autem ratiunculas eorum, | |
| qui ita cogitarent: 'proelium rectum est hoc fieri, | |
| convenit dimicare pro legibus, pro libertate, pro pa- | |
| tria;' haec nullam habent vim, nisi ira excanduit for- | 10 |
| titudo. nec vero de bellatoribus solum disputant: im- | |
| peria severiora nulla esse putant sine aliqua acer- | |
| bitate iracundiae; oratorem denique non modo accu- | |
| santem, sed ne defendentem quidem probant sine | |
| aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen ver- | 15 |
| bis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris | |
| iram oratoris incendat actio. virum denique videri | |
| negant qui irasci nesciet, eamque, quam lenitatem | |
| nos dicimus, vitioso lentitudinis nomine appellant. Nec | 44.1 |
| vero solum hanc libidinem laudant—est enim ira, | |
| ut modo definivi, ulciscendi libido—, sed ipsum il- | |
| lud genus vel libidinis vel cupiditatis ad summam uti- | |
| litatem esse dicunt a natura datum; nihil enim quem- | 5 |
| quam nisi quod lubeat praeclare facere posse. noctu | |
| ambulabat in publico Themistocles, quod somnum ca- | |
| pere non posset, quaerentibusque respondebat Miltia- | |
| dis tropaeis se e somno suscitari. cui non sunt auditae | |
| Demosthenis vigiliae? qui dolere se aiebat, si quando | 10 |
| opificum antelucana victus esset industria. philoso- | |
| phiae denique ipsius principes numquam in suis studiis | |
| tantos progressus sine flagranti cupiditate facere po- | |
| tuissent. ultimas terras lustrasse Pythagoran Demo- | |
| critum Platonem accepimus. ubi enim quicquid esset | 15 |
| quod disci posset, eo veniendum iudicaverunt. num pu- | |
| tamus haec fieri sine summo cupiditatis ardore po- | |
| tuisse? Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et | 45.1 |
| inmanem beluam fugiendam diximus, non sine magna | |
| utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines ca- | |
| stigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se in | |
| delicto dolerent. impunitas enim peccatorum data vi- | 5 |
| detur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine do- | |
| lore; morderi est melius conscientia. ex quo est illud | |
| e vita ductum ab Afranio: nam cum dissolutus filius: | |
| 'heu me miserum!' tum severus pater: 'dum modo | |
| doleat aliquid, doleat quidlubet.' Reliquas quoque par- | 46.1 |
| tis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad | |
| opem ferendam et calamitates hominum indignorum | |
| sublevandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse | |
| inutile, cum aut se non idem videat consecutum, quod | 5 |
| alium, aut alium idem, quod se; metum vero si qui | |
| sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, | |
| quae summa esset in eis qui leges, qui magistratus, | |
| qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui do- | |
| lorem timerent. Haec tamen ita disputant, ut resecanda | 10 |
| esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus | |
| esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optu- | |
| mam existiment. quae cum exponunt, nihilne tibi vi- | |
| dentur an aliquid dicere? |