| Quocirca mollis et enervata putanda est Peripate- | 4.38.11 |
| ticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse | |
| dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra | |
| progredi non oporteat. modum tu adhibes vitio? an | 39.1 |
| vitium nullum est non parere rationi? an ratio parum | |
| praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ar- | |
| denter aut adeptus ecferas te insolenter, nec porro | |
| malum, quo aut oppressus iaceas aut, ne opprimare, | 5 |
| mente vix constes? eaque omnia aut nimis tristia aut | |
| nimis laeta errore fieri, qui [si] error stultis extenuetur | |
| die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferant invete- | |
| rata aliter recentia, sapientis ne attingat quidem om- | |
| nino? Etenim quis erit tandem modus iste? quaera- | 40.1 |
| mus enim modum aegritudinis, in qua operae pluri- | |
| mum ponitur. aegre tulisse P. Rupilium fratris re- | |
| pulsam consulatus scriptum apud Fannium est. sed | |
| tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam | 5 |
| causam a vita recesserit; moderatius igitur ferre debuit. | |
| quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum acces- | |
| sisset? 'nata esset aegritudo nova, sed ea modica.' | |
| magna tamen facta esset accessio. quid, si deinde do- | |
| lores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, | 10 |
| si exilium? si pro singulis malis aegritudines acce- | |
| derent, summa ea fieret, quae non sustineretur. Qui | 41.1 |
| modum igitur vitio quaerit, similiter facit, ut si posse | |
| putet eum qui se e Leucata praecipitaverit sustinere | |
| se, cum velit. ut enim id non potest, sic animus per- | |
| turbatus et incitatus nec cohibere se potest nec, quo | 5 |
| loco vult, insistere. omninoque, quae crescentia per- | |
| niciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascentia; aegritudo | 42.1 |
| autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe | |
| pestiferae sunt: igitur etiam susceptae continuo in | |
| magna pestis parte versantur. etenim ipsae se impel- | |
| lunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi | 5 |
| imbecillitas indulget in altumque provehitur impru- | |
| dens nec reperit locum consistendi. quam ob rem nihil | |
| interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an | |
| moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, modera- | |
| tam intemperantiam; qui enim vitiis modum apponit, | 10 |
| is partem suscipit vitiorum; quod cum ipsum per se | |
| odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico | |
| incitataque semel proclivi labuntur sustinerique nullo | |
| modo possunt. |