| Habes ea quae de perturbationibus enucleate dispu- | 4.33.1 |
| tant Stoici, quae λογικά appellant, quia disseruntur | |
| subtilius. ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis | |
| cotibus enavigavit oratio, reliquae disputationis cur- | |
| sum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro | 5 |
| rerum obscuritate. | |
| Prorsus satis; sed si quae diligentius erunt cogno- | |
| scenda, quaeremus alias, nunc vela, quae modo dice- | |
| bas, expectamus et cursum. | |
| Quando, ut aliis locis de virtute et diximus et saepe | 34.1 |
| dicendum erit—pleraeque enim quaestiones, quae | |
| ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte ducun- | |
| tur—, quando igitur virtus est adfectio animi constans | |
| conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, | 5 |
| et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate lau- | |
| dabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sen- | |
| tentiae actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa | |
| virtus brevissume recta ratio dici potest). huius igi- | |
| tur virtutis contraria est vitiositas—sic enim malo | 10 |
| quam malitiam appellare eam quam Graeci κακίαν | |
| appellant; nam malitia certi cuiusdam vitii nomen est, | |
| vitiositas omnium—; ex qua concitantur perturbatio- | |
| nes, quae sunt, ut paulo ante diximus, turbidi animo- | |
| rum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissi- | 15 |
| mi mentis vitaeque tranquillae. inportant enim aegri- | |
| tudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et | |
| debilitant metu; idem inflammant adpetitione nimia, | |
| quam tum cupiditatem tum libidinem dicimus, inpo- | |
| tentiam quandam animi a temperantia et moderatione | 20 |
| plurimum dissidentem. quae si quando adepta erit | 35.1 |
| id quod ei fuerit concupitum, tum ecferetur alacritate, | |
| ut 'nihil ei constet', quod agat, ut ille, qui 'voluptatem | |
| animi nimiam summum esse errorem' arbitratur. eo- | |
| rum igitur malorum in una virtute posita sanatio est. | 5 |
| Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam | |
| et deformius quam aegritudine quis adflictus debi- | |
| litatus iacens? cui miseriae proxumus est is qui ad- | |
| propinquans aliquod malum metuit exanimatusque | |
| pendet animi. quam vim mali significantes poëtae im- | 10 |
| pendere apud inferos saxum Tantalo faciunt 'ob sce- | |
| lera animique inpotentiam et superbiloquentiam.' ea | |
| communis poena stultitiae est. omnibus enim, quorum | |
| mens abhorret a ratione, semper aliqui talis terror | |
| impendet. atque ut haec tabificae mentis perturba- | 36.1 |
| tiones sunt, aegritudinem dico et metum, sic hilariores | |
| illae, cupiditas avide semper aliquid expetens et inanis | |
| alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt | |
| ab amentia. ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem | 5 |
| tum moderatum, alias modestum temperantem, alias | |
| constantem continentemque dicimus; non numquam | |
| haec eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam | |
| ad caput referre volumus. quodnisi eo nomine vir- | |
| tutes continerentur, numquam ita pervolgatum illud | 10 |
| esset, ut iam proverbii locum optineret, 'hominem frugi | |
| omnia recte facere'. quod idem cum Stoici de sapiente | |
| dicunt, nimis admirabiliter nimisque magnifice dicere | |
| videntur. Ergo hic, quisquis est, qui moderatione et | 37.1 |
| constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut | |
| nec tabescat molestiis nec frangatur timore nec si- | |
| tienter quid expetens ardeat desiderio nec alacritate | |
| futtili gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaeri- | 5 |
| mus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut | |
| intolerabile ad demittendum animum aut nimis laeta- | |
| bile ad ecferendum videri potest. quid enim videatur | |
| ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis | |
| totiusque mundi nota sit magnitudo? nam quid aut | 10 |
| in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae | |
| magnum sapienti videri potest, qui semper animo sic | |
| excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil | |
| inopinatum, nihil omnino novum? atque idem ita | 38.1 |
| acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper videat | |
| sedem sibi ac locum sine molestia atque angore vi- | |
| vendi, ut, quemcumque casum fortuna invexerit, hunc | |
| apte et quiete ferat. quod qui faciet, non aegritudine | 5 |
| solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis om- | |
| nibus. his autem vacuus animus perfecte atque abso- | |
| lute beatos efficit, idemque concitatus et abstractus | |
| ab integra certaque ratione non constantiam solum | |
| amittit, verum etiam sanitatem. | 10 |