| Atque ut ad valetudinis similitudinem veniamus | 4.27.6 |
| eaque conlatione utamur aliquando, sed parcius quam | |
| solent Stoici: ut sunt alii ad alios morbos procliviores | |
| —itaque dicimus gravidinosos quosdam, <quosdam> | |
| torminosos, non quia iam sint, sed quia saepe sint—, | 10 |
| <sic> alii ad metum, alii ad aliam perturbationem; ex | |
| quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia di- | |
| citur. quae ab ira differt, estque aliud iracundum esse, | |
| aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque | |
| enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec, qui | 15 |
| anxii, semper anguntur), ut inter ebrietatem <et ebrio- | |
| sitatem> interest, aliudque est amatorem esse, aliud | |
| amantem. atque haec aliorum ad alios morbos pro- | |
| clivitas late patet; nam pertinet ad omnes pertur- | |
| bationes; in multis etiam vitiis apparet, sed nomen | 28.1 |
| res non habet. ergo et invidi et malivoli et libidinosi | |
| et timidi et misericordes, quia proclives ad eas pertur- | |
| bationes <sunt>, non quia semper feruntur. haec igitur | |
| proclivitas ad suum quodque genus a similitudine | 5 |
| corporis aegrotatio dicatur, dum ea intellegatur ad | |
| aegrotandum proclivitas. sed haec in bonis rebus, | |
| quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nomi- | |
| netur, in malis proclivitas, ut significet lapsionem, | |
| in neutris habeat superius nomen. Quo modo autem in | 10 |
| corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium, sic in | |
| animo. morbum appellant totius corporis corruptio- | |
| nem, aegrotationem morbum cum imbecillitate, vi- | |
| tium, cum partes corporis inter se dissident, ex quo | |
| pravitas membrorum, distortio, deformitas. itaque illa | 29.1 |
| duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corpo- | |
| ris conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium | |
| autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. sed | |
| in animo tantum modo cogitatione possumus morbum | 5 |
| ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus | |
| aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissen- | |
| tiens. ita fit, ut in altera corruptione opinionum mor- | |
| bus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et | |
| repugnantia. non enim omne vitium paris habet dis- | 10 |
| sensiones, ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, | |
| adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est | |
| insipiens, sed non distorta nec prava. morbi autem et | |
| aegrotationes partes sunt vitiositatis, sed perturba- | |
| tiones sintne eiusdem partes, quaestio est. vitia enim | 30.1 |
| adfectiones sunt manentes, perturbationes autem mo- | |
| ventes, ut non possint adfectionum manentium partes | |
| esse. Atque ut in malis attingit animi naturam cor- | |
| poris similitudo, sic in bonis. sunt enim in corpore | 5 |
| praecipua, pulchritudo, vires, valetudo, firmitas, ve- | |
| locitas, sunt item in animo. <ut> enim corporis tem- | |
| peratio, cum ea congruunt inter se e quibus con- | |
| stamus, sanitas, sic animi dicitur, cum eius iudicia | |
| opinionesque concordant, eaque animi est virtus, quam | 10 |
| alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii obtemperan- | |
| tem temperantiae praeceptis et eam subsequentem nec | |
| habentem ullam speciem suam, sed sive hoc sive illud | |
| sit, in solo esse sapiente. est autem quaedam animi | |
| sanitas, quae in insipientem etiam cadat, cum curatione | 15 |
| et purgatione medicorum conturbatio mentis aufertur. | |
| et ut corporis est quaedam apta figura membrorum | 31.1 |
| cum coloris quadam suavitate eaque dicitur pulchritu- | |
| do, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas | |
| et constantia cum firmitate quadam et stabilitate vir- | |
| tutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens | 5 |
| pulchritudo vocatur. itemque viribus corporis et ner- | |
| vis et efficacitati similes similibus quoque verbis animi | |
| vires nominantur. velocitas autem corporis celeritas | |
| appellatur, quae eadem ingenii etiam laus habetur | |
| propter animi multarum rerum brevi tempore per- | 10 |
| cursionem. Illud animorum corporumque dissimile, | |
| quod animi valentes morbo temptari non possunt, | |
| corpora possunt; sed corporum offensiones sine culpa | |
| accidere possunt, animorum non item, quorum omnes | |
| morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eve- | 15 |
| niunt. itaque in hominibus solum existunt; nam bestiae | |
| simile quiddam faciunt, sed in perturbationes non in- | |
| cidunt. inter acutos autem et inter hebetes interest, | 32.1 |
| quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem, sic | |
| illi in morbum et incidunt tardius et recreantur ocius, | |
| hebetes non item. nec vero in omnem morbum ac | |
| perturbationem animus ingeniosi cadit; †non enim | 5 |
| multa ecferata et immania; quaedam autem humani- | |
| tatis quoque habent primam speciem, ut misericordia | |
| aegritudo metus. Aegrotationes autem morbique ani- | |
| morum difficilius evelli posse putantur quam summa | |
| illa vitia, quae virtutibus sunt contraria. morbis enim | 10 |
| manentibus vitia sublata esse [non] possunt, quia non | |
| tam celeriter sanantur quam illa tolluntur. |