| Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt | 4.22.1 |
| intemperantiam, quae est [a] tota mente a recta ra- | |
| tione defectio sic aversa a praescriptione rationis, ut | |
| nullo modo adpetitiones animi nec regi nec contineri | |
| queant. quem ad modum igitur temperantia sedat ad- | 5 |
| petitiones et efficit, ut eae rectae rationi pareant, con- | |
| servatque considerata iudicia mentis, sic huic inimica | |
| intemperantia omnem animi statum inflammat contur- | |
| bat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae | |
| perturbationes omnes gignuntur ex ea. | 10 |
| Quem ad modum, cum sanguis corruptus est aut | 23.1 |
| pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegro- | |
| tationesque nascuntur, sic pravarum opinionum con- | |
| turbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spo- | |
| liat animum morbisque perturbat; ex perturbationi- | 5 |
| bus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant | |
| illi νοσήματα, eaque quae sunt eis morbis contraria, | |
| quae habent ad res certas vitiosam offensionem | |
| atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appel- | |
| lantur a Stoicis ἀρρωστήματα, isque item oppositae | 10 |
| contrariae offensiones. hoc loco nimium operae consu- | |
| mitur a Stoicis, maxime a Chrysippo, dum morbis cor- | |
| porum comparatur morborum animi similitudo; qua | |
| oratione praetermissa minime necessaria ea, quae rem | |
| continent, pertractemus. intellegatur igitur perturba- | 24.1 |
| tionem iactantibus se opinionibus inconstanter et tur- | |
| bide in motu esse semper; cum autem hic fervor con- | |
| citatioque animi inveteraverit et tamquam in venis me- | |
| dullisque insederit, tum existet et morbus et aegrota- | 5 |
| tio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotatio- | |
| nibusque contrariae. Haec, quae dico, cogitatione inter | |
| se differunt, re quidem copulata sunt, eaque oriuntur | |
| ex libidine et ex laetitia. nam cum est concupita pe- | |
| cunia nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socra- | 10 |
| tica medicina, quae sanaret eam cupiditatem, perma- | |
| nat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, exi- | |
| stitque morbus et aegrotatio, quae evelli inveterata non | |
| possunt, eique morbo nomen est avaritia; similiterque | 25.1 |
| ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas, | |
| ut ita appellem eam quae Graece φιλογυνία dicitur, | |
| ceterique similiter morbi aegrotationesque nascuntur. | |
| quae autem sunt his contraria, ea nasci putantur a | 5 |
| metu, ut odium mulierum, quale in μισογύνῳ Atili est, | |
| ut in hominum universum genus, quod accepimus de | |
| Timone qui μισάνθρωπος appellatur, ut inhospitali- | |
| tas est: quae omnes aegrotationes animi ex quodam | |
| metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt. | 10 |
| definiunt autem animi aegrotationem opinationem | 26.1 |
| vehementem de re non expetenda, tamquam valde ex- | |
| petenda sit, inhaerentem et penitus insitam. quod au- | |
| tem nascitur ex offensione, ita definiunt: opinionem | |
| vehementem de re non fugienda inhaerentem et peni- | 5 |
| tus insitam tamquam fugienda; haec autem opinatio | |
| est iudicatio se scire, quod nesciat. aegrotationi autem | |
| talia quaedam subiecta sunt: avaritia, ambitio, mu- | |
| lierositas, pervicacia, ligurritio, vinulentia, cuppedia, | |
| et si qua similia. est autem avaritia opinatio vehemens | 10 |
| de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et pe- | |
| nitus insita, similisque est eiusdem generis definitio | |
| reliquarum. offensionum autem definitiones sunt eius | 27.1 |
| modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fu- | |
| giendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus in- | |
| sita; similiterque definitur et mulierum odium, ut Hip- | |
| polyti, et, ut Timonis, generis humani. | 5 |