| Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et | 4.14.9 |
| opinione. itaque eas definiunt pressius, ut intelle- | 10 |
| gatur, non modo quam vitiosae, sed etiam quam in no- | |
| stra sint potestate. est ergo aegritudo opinio recens | |
| mali praesentis, in quo demitti contrahique animo | |
| rectum esse videatur, laetitia opinio recens boni | |
| praesentis, in quo ecferri rectum esse videatur, metus | 15 |
| opinio impendentis mali, quod intolerabile esse videa- | |
| tur, libido opinio venturi boni, quod sit ex usu iam | |
| praesens esse atque adesse. sed quae iudicia quasque | 15.1 |
| opiniones perturbationum esse dixi, non in eis per- | |
| turbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam | |
| quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi | |
| morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quen- | 5 |
| dam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, | |
| libido effrenatam adpetentiam. opinationem autem, | |
| quam in omnis definitiones superiores inclusimus, vo- | |
| lunt esse inbecillam adsensionem. | |
| Sed singulis perturbationibus partes eiusdem gene- | 16.1 |
| ris plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia— | |
| utendum est enim docendi causa verbo minus usitato, | |
| quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, | |
| sed etiam in eo cui invidetur—, aemulatio, obtrectatio, | 5 |
| misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, | |
| lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio, desperatio, | |
| et si quae sunt de genere eodem. sub metum autem | |
| subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exa- | |
| nimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolen- | 10 |
| tia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, | |
| lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, dis- | |
| cordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi. Haec | |
| autem definiunt hoc modo: invidentiam esse dicunt ae- | |
| gritudinem susceptam propter alterius res secundas, | 15 |
| quae nihil noceant invidenti. (nam si qui doleat eius | 17.1 |
| rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur | |
| invidere, ut si Hectori Agamemno; qui autem, cui al- | |
| terius commoda nihil noceant, tamen eum doleat is | |
| frui, is invideat profecto.) aemulatio autem dupliciter | 5 |
| illa quidem dicitur, ut et in laude et in vitio nomen | |
| hoc sit; nam et imitatio virtutis aemulatio dicitur— | |
| sed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis—, et est | |
| aemulatio aegritudo, si eo quod concupierit alius po- | |
| tiatur, ipse careat. obtrectatio autem est, ea quam intel- | 10 |
| legi ζηλοτυπίαν volo, aegritudo ex eo, quod alter quo- | |
| que potiatur eo quod ipse concupiverit. misericordia | 18.1 |
| est aegritudo ex miseria alterius iniuria laborantis | |
| (nemo enim parricidae aut proditoris supplicio miseri- | |
| cordia commovetur); angor aegritudo premens, luc- | |
| tus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, | 5 |
| maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, | |
| dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum | |
| eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, mole- | |
| stia aegritudo permanens, adflictatio aegritudo cum | |
| vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla re- | 10 |
| rum expectatione meliorum. Quae autem subiecta | |
| sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum | |
| consequentis laboris, . . . terrorem metum concutientem, | 19.1 |
| ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor | |
| et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali | |
| adpropinquantis, pavorem metum mentem loco mo- | |
| ventem, ex quo illud Ennius: 'tum pavor sapientiam | 5 |
| omnem mi exanimato expectorat', exanimationem me- | |
| tum subsequentem et quasi comitem pavoris, contur- | |
| bationem metum excutientem cogitata, formidinem me- | |
| tum permanentem. Voluptatis autem partes hoc mo- | 20.1 |
| do describunt, ut malevolentia sit voluptas ex malo alte- | |
| rius sine emolumento suo, delectatio voluptas suavitate | |
| auditus animum deleniens; et qualis est haec aurium, | |
| tales sunt oculorum et tactionum et odorationum et | 5 |
| saporum, quae sunt omnes unius generis ad perfun- | |
| dendum animum tamquam inliquefactae voluptates. | |
| iactatio est voluptas gestiens et se efferens insolen- | |
| tius. Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic defi- | 21.1 |
| niuntur, ut ira sit libido poeniendi eius qui videatur | |
| laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens | |
| et modo existens, quae θύμωσις Graece dicitur, odium | |
| ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus ob- | 5 |
| servans, discordia ira acerbior intimo animo et cor- | |
| de concepta, indigentia libido inexplebilis, deside- | |
| rium libido eius, qui nondum adsit, videndi. distin- | |
| guunt illud etiam, ut libido sit earum rerum, quae | |
| dicuntur de quodam aut quibusdam, quae κατηγο- | 10 |
| ρήματα dialectici appellant, ut habere divitias, capere | |
| honores, indigentia rerum ipsarum sit, ut honorum, ut | |
| pecuniae. |