| Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio | 4.11.5 |
| sit, quod πάθος ille dicit, aversa a recta ratione contra | |
| naturam animi commotio. quidam brevius perturbatio- | |
| nem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementio- | |
| rem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae | |
| constantia. partes autem perturbationum volunt ex duo- | 10 |
| bus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; | |
| ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, | |
| ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex | |
| malis metum et aegritudinem nasci censent, me- | |
| tum futuris, aegritudinem praesentibus; quae enim ve- | 15 |
| nientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudine instan- | |
| tia. laetitia autem et libido in bonorum opinione versan- | 12.1 |
| tur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta et | |
| inflammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid con- | |
| cupitum ecferatur et gestiat. natura enim omnes ea, | |
| quae bona videntur, secuntur fugiuntque contraria; | 5 |
| quam ob rem simul obiecta species est cuiuspiam, quod | |
| bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa na- | |
| tura. id cum constanter prudenterque fit, eius modi | |
| adpetitionem Stoici βούλησιν appellant, nos appelle- | |
| mus voluntatem, eam illi putant in solo esse sa- | 10 |
| piente; quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum | |
| ratione desiderat. quae autem ratione adversante incita- | |
| ta est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, | |
| quae in omnibus stultis invenitur. itemque cum ita mo- | 13.1 |
| vemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. | |
| nam cum ratione animus movetur placide atque con- | |
| stanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inani- | |
| ter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel | 5 |
| nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione ani- | |
| mi elationem. quoniamque, ut bona natura adpetimus, | |
| sic a malis natura declinamus, quae declinatio [si] cum | |
| ratione fiet, cautio appelletur, eaque intellegatur in | |
| solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum | 10 |
| exanimatione humili atque fracta, nominetur metus; | |
| est igitur metus <a> ratione aversa cautio. praesentis | 14.1 |
| autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum | |
| aegritudo est, eaque adficiuntur in malis opinatis | |
| animosque demittunt et contrahunt rationi non obtem- | |
| perantes. itaque haec prima definitio est, ut aegri- | 5 |
| tudo sit animi adversante ratione contractio. sic quat- | |
| tuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam | |
| aegritudini nulla constantia opponitur. |