| Quidnam est istuc? non enim intellego. | 4.9.4 |
| Quia Chrysippus et Stoici cum de animi pertur- | 5 |
| bationibus disputant, magnam partem in his partien- | |
| dis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua | |
| oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos | |
| esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos ani- | |
| mos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi | 10 |
| praetermittunt. quaerebam igitur, utrum panderem | |
| vela orationis statim an eam ante paululum dialectico- | |
| rum remis propellerem. | |
| Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero, | |
| ex utroque perfectius. | 15 |
| Est id quidem rectius; sed post requires, si quid | 10.1 |
| fuerit obscurius. | |
| Faciam equidem; tu tamen, ut soles, dices ista ipsa | |
| obscura planius quam dicuntur a Graecis. | |
| Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne om- | 5 |
| nia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam, | |
| quae Graeci πάθη vocant, nobis perturbationes appel- | |
| lari magis placet quam morbos, in his explicandis ve- | |
| terem illam equidem Pythagorae primum, dein Pla- | |
| tonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes | 10 |
| dividunt: alteram rationis participem faciunt, alteram | |
| expertem; in participe rationis ponunt tranquillitatem, | |
| id est placidam quietamque constantiam, in illa altera | |
| motus turbidos cum irae tum cupiditatis, contrarios | |
| inimicosque rationi. sit igitur hic fons; utamur tamen | 11.1 |
| in his perturbationibus describendis Stoicorum defini- | |
| tionibus et partitionibus, qui mihi videntur in hac quae- | |
| stione versari acutissime. |