| Sed defendat, quod quisque sentit; sunt enim iudicia | 4.7.7 |
| libera: nos institutum tenebimus nullisque unius disci- | |
| plinae legibus adstricti, quibus in philosophia neces- | |
| sario pareamus, quid sit in quaque re maxime pro- | 10 |
| babile, semper requiremus. quod cum saepe alias, tum | |
| nuper in Tusculano studiose egimus. itaque expositis | |
| tridui disputationibus quartus dies hoc libro conclu- | |
| ditur. ut enim in inferiorem ambulationem descendi- | |
| mus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta | 15 |
| res est sic: | |
| Dicat, si quis volt, qua de re disputari velit. | 8.1 |
| Non mihi videtur omni animi perturba- | |
| tione posse sapiens vacare. | |
| Aegritudine quidem hesterna disputatione videba- | |
| tur, nisi forte temporis causa nobis adsentiebare. | 5 |
| Minime vero; nam mihi egregie probata est ora- | |
| tio tua. | |
| Non igitur existumas cadere in sapientem aegritu- | |
| dinem? | |
| Prorsus non arbitror. | 10 |
| Atqui, si ista perturbare animum sapientis non po- | |
| test, nulla poterit. quid enim? metusne conturbet? | |
| at earum rerum est absentium metus, quarum prae- | |
| sentium est aegritudo; sublata igitur aegritudine sub- | |
| latus est metus. restant duae perturbationes, laetitia | 15 |
| gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem, | |
| semper mens erit tranquilla sapientis. | |
| Sic prorsus intellego. | 9.1 |
| Utrum igitur mavis? statimne nos vela facere an | |
| quasi e portu egredientis paululum remigare? |