| Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus | 4.5.5 |
| fuerit, et saepe diximus. sapientiae studium vetus id | |
| quidem in nostris, sed tamen ante Laelii aetatem et | |
| Scipionis non reperio quos appellare possim nomina- | |
| tim. quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Aca- | |
| demicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensi- | 10 |
| bus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam | |
| umquam partem attigissent essetque eorum alter Cy- | |
| renaeus alter Babylonius, numquam profecto scholis | |
| essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in | |
| quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia | 15 |
| doctrinae. qui cum cetera litteris mandarent, alii ius | |
| civile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, | |
| hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disci- | |
| plinam, vita magis quam litteris persecuti sunt. ita- | 6.1 |
| que illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta | |
| a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem | |
| alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum | |
| controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca | 5 |
| admodum Latina monumenta sive propter magnitu- | |
| dinem rerum occupationemque hominum, sive etiam | |
| quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, | |
| cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, | |
| cuius libris editis commota multitudo contulit se ad | 10 |
| eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu | |
| perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis | |
| voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, | |
| illud quod erat tenebant. post Amafinium autem multi | 7.1 |
| eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Ita- | |
| liam totam occupaverunt, quodque maxumum argu- | |
| mentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile | |
| ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamen- | 5 |
| tum esse disciplinae putant. |