| LIBER QUARTUS | |
| Cum multis locis nostrorum hominum ingenia vir- | 4.1.1 |
| tutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is stu- | |
| diis, quae sero admodum expetita in hanc civitatem | |
| e Graecia transtulerunt. nam cum a primo urbis ortu | |
| regiis institutis, partim etiam legibus auspicia, caeri- | 5 |
| moniae, comitia, provocationes, patrum consilium, | |
| equitum peditumque discriptio, tota res militaris di- | |
| vinitus esset constituta, tum progressio admirabilis in- | |
| credibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est | |
| dominatu regio re p. liberata. nec vero hic locus est, ut de | 10 |
| moribus institutisque maiorum et disciplina ac tem- | |
| peratione civitatis loquamur; aliis haec locis satis ac- | |
| curate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris, | |
| quos de re publica scripsimus. hoc autem loco con- | 2.1 |
| sideranti mihi studia doctrinae multa sane occurrunt, | |
| cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, | |
| sed etiam conservata et culta videantur. erat enim illis | |
| paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate | 5 |
| Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus | |
| L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor nobili- | |
| tatis tuae. Pythagorae autem doctrina cum longe late- | |
| que flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civita- | |
| tem, idque cum coniectura probabile est, tum quibus- | 10 |
| dam etiam vestigiis indicatur. quis enim est qui putet, | |
| cum floreret in Italia Graecia potentissumis et maxi- | |
| mis urbibus, ea quae magna dicta est, in isque pri- | |
| mum ipsius Pythagorae, deinde postea Pythagoreo- | |
| rum tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eo- | 15 |
| rum doctissimas voces aures clausas fuisse? quin etiam | 3.1 |
| arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam | |
| quoque regem Pythagoreum a posterioribus existima- | |
| tum. nam cum Pythagorae disciplinam et instituta cog- | |
| noscerent regisque eius aequitatem et sapientiam a | 5 |
| maioribus suis accepissent, aetates autem et tempora | |
| ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia ex- | |
| celleret, Pythagorae auditorem crediderunt fuisse. et | |
| de coniectura quidem hactenus. vestigia autem Py- | |
| thagoreorum quamquam multa colligi possunt, paucis | 10 |
| tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore. | |
| nam cum carminibus soliti illi esse dicantur [et] prae- | |
| cepta quaedam occultius tradere et mentes suas a co- | |
| gitationum intentione cantu fidibusque ad tranquilli- | |
| tatem traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit | 15 |
| Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut | |
| deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum | |
| virorum laudes atque virtutes; ex quo perspicuum est | |
| et cantus tum fuisse discriptos vocum sonis et carmina. | |
| quamquam id quidem etiam duodecim tabulae decla- | 4.1 |
| rant, condi iam tum solitum esse carmen; quod ne li- | |
| ceret fieri ad alterius iniuriam, lege sanxerunt. nec | |
| vero illud non eruditorum temporum argumentum est, | |
| quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum | 5 |
| fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua lo- | |
| quor, disciplinae. mihi quidem etiam Appii Caeci car- | |
| men, quod valde Panaetius laudat epistola quadam, | |
| quae est ad Q. Tuberonem, Pythagoreum videtur. mul- | |
| ta etiam sunt in nostris institutis ducta ab illis; quae | 10 |
| praetereo, ne ea, quae repperisse ipsi putamur, aliunde | |
| didicisse videamur. Sed ut ad propositum redeat ora- | 5.1 |
| tio, quam brevi tempore quot et quanti poëtae, qui | |
| autem oratores extiterunt! facile ut appareat nostros | |
| omnia consequi potuisse, simul ut velle coepissent. |