| Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te pro- | 3.80.1 |
| positum, aberravit oratio. tu enim de sapiente quae- | |
| sieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet | |
| turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur | |
| sapientia vixque appareat, qui nihil opinione adfingat | 5 |
| adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum, | |
| se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pra- | |
| vius nihil esse possit. edocuit tamen ratio, ut mihi | |
| quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quaerere- | |
| tur hoc tempore, num quod esset malum nisi quod | 10 |
| idem dici turpe posset, tamen ut videremus, quicquid | |
| esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed | |
| voluntario iudicio et opinionis errore contractum. | |
| Tractatum est autem a nobis id genus aegritudinis, | 81.1 |
| quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reli- | |
| quorum remedia ne magnopere quaerenda arbitrare- | |
| mur. sunt enim certa, quae de paupertate certa, quae | |
| de vita inhonorata et ingloria dici soleant; separatim | 5 |
| certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de | |
| servitute, de debilitate, de caecitate, de omni casu, in | |
| quo nomen poni solet calamitatis. haec Graeci in singu- | |
| las scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim | |
| quaerunt (quamquam plenae disputationes delecta- | 10 |
| tionis sunt); et tamen, ut medici toto corpore curando | 82.1 |
| minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic phi- | |
| losophia cum universam aegritudinem sustulit, <sustu- | |
| lit> etiam, si quis error alicunde extitit, si paupertas mo- | |
| mordit, si ignominia pupugit, si quid tenebrarum ob- | 5 |
| fudit exilium, aut eorum quae modo dixi si quid ex- | |
| titit. etsi singularum rerum sunt propriae consolatio- | |
| nes, de quibus audies tu quidem, cum voles. sed ad | |
| eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem | |
| procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra | 10 |
| suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, | |
| sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, | |
| cum id decreverimus ita fieri oportere. Hoc detracto, | 83.1 |
| quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata | |
| illa maerens, morsus tamen et contractiuncula quae- | |
| dam animi relinquetur. hanc dicant sane naturalem, | |
| dum aegritudinis nomen absit grave taetrum fune- | 5 |
| stum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, ha- | |
| bitare nullo modo possit. At quae stirpes sunt aegri- | |
| tudinis, quam multae, quam amarae! quae ipso trunco | |
| everso omnes eligendae sunt et, si necesse erit, singulis | |
| disputationibus. superest enim nobis hoc, cuicuimodi | 10 |
| est, otium. sed ratio una omnium est aegritudinum, | |
| plura nomina. nam et invidere aegritudinis est et | |
| aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, mae- | |
| rere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari, dolere, in | |
| molestia esse, adflictari, desperare. Haec omnia defi- | 84.1 |
| niunt Stoici, eaque verba quae dixi singularum rerum | |
| sunt, non, ut videntur, easdem res significant, sed ali- | |
| quid differunt; quod alio loco fortasse tractabimus. | |
| haec sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, perse- | 5 |
| quendae et omnes eligendae, ne umquam ulla possit | |
| existere. magnum opus et difficile, quis negat? quid | |
| autem praeclarum non idem arduum? sed tamen id se | |
| effecturam philosophia profitetur, nos modo cura- | |
| tionem eius recipiamus. | 10 |
| Verum haec quidem hactenus, cetera, quotienscum- | |
| que voletis, et hoc loco et aliis parata vobis erunt. |