| Erit igitur in consolationibus prima medicina docere | 3.77.1 |
| aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera | |
| et de communi condicione vitae et proprie, si quid sit | |
| de ipsius qui maereat disputandum, tertia summam | |
| esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas | 5 |
| nihil posse profici. nam Cleanthes quidem sapientem | |
| consolatur, qui consolatione non eget. nihil enim esse | |
| malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non | |
| tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris; alienum autem | |
| tempus docendi. et tamen non satis mihi videtur vi- | 10 |
| disse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem | |
| posse ex eo ipso, quod esse summum malum Clean- | |
| thes ipse fateatur. quid enim dicemus, cum Socrates | |
| Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil ho- | |
| minis esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco | 15 |
| natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades | |
| adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi | |
| virtutem traderet turpitudinemque depelleret,—quid di- | |
| cemus, Cleanthe? tum in illa re, quae aegritudine Alci- | |
| biadem adficiebat, mali nihil fuisse? quid? illa Ly- | 78.1 |
| conis qualia sunt? qui aegritudinem extenuans parvis | |
| ait eam rebus moveri, fortunae et corporis incommo- | |
| dis, non animi malis. quid ergo? illud, quod Alcibiades | |
| dolebat, non ex animi malis vitiisque constabat? ad | 5 |
| Epicuri consolationem satis est ante dictum. ne illa | 79.1 |
| quidem firmissima consolatio est, quamquam et usi- | |
| tata est et saepe prodest: 'non tibi hoc soli.' prodest | |
| haec quidem, ut dixi, sed nec semper nec omnibus; | |
| sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo adhi- | 5 |
| beatur. ut enim tulerit quisque eorum qui sapienter | |
| tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, | |
| praedicandum est. Chrysippi ad veritatem firmissima | |
| est, ad tempus aegritudinis difficilis. magnum opus | |
| est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se ita | 10 |
| putet oportere facere, maerere. Nimirum igitur, ut in | |
| causis non semper utimur eodem statu—sic enim | |
| appellamus controversiarum genera—, sed ad tempus, | |
| ad controversiae naturam, ad personam accommoda- | |
| mus, sic in aegritudine lenienda, quam quisque curatio- | 15 |
| nem recipere possit, videndum est. |