| Hic mihi adferunt mediocritates. quae si naturales | 3.74.9 |
| sunt, quid opus est consolatione? natura enim ipsa | 10 |
| terminabit modum; sin opinabiles, opinio tota tollatur. | |
| Satis dictum esse arbitror aegritudinem esse opinio- | |
| nem mali praesentis, in qua opinione illud insit, ut | |
| aegritudinem suscipere oporteat. additur ad hanc defi- | 75.1 |
| nitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali | |
| sit recens. hoc autem verbum sic interpretantur, ut | |
| non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante | |
| acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quae- | 5 |
| dam insit, ut vigeat et habeat quandam viriditatem, | |
| tam diu appelletur recens. ut Artemisia illa, Mausoli | |
| Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasi fecit | |
| sepulcrum, quam diu vixit, vixit in luctu eodemque | |
| etiam confecta contabuit. huic erat illa opinio cotidie | 10 |
| recens; quae tum denique non appellatur recens, cum | |
| vetustate exaruit. | |
| Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegri- | |
| tudinem funditus aut sedare aut detrahere quam plu- | |
| rumum aut supprimere nec pati manare longius aut | 15 |
| ad alia traducere. sunt qui unum officium consolantis | 76.1 |
| putent malum illud omnino non esse, ut Cleanthi pla- | |
| cet; sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; | |
| sunt qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus; sunt | |
| qui satis putent ostendere nihil inopinati accidisse, | 5 |
| <ut Cyrenaici . . . . . > nihil mali. Chrysippus autem ca- | |
| put esse censet in consolando detrahere illam opinio- | |
| nem maerentis, qua se officio fungi putet iusto atque | |
| debito. sunt etiam qui haec omnia genera consolandi | |
| colligant—alius enim alio modo movetur—, ut fere | 10 |
| nos in Consolatione omnia in consolationem unam con- | |
| iecimus; erat enim in tumore animus, et omnis in eo | |
| temptabatur curatio. sed sumendum tempus est non | |
| minus in animorum morbis quam in corporum; ut Pro- | |
| metheus ille Aeschyli, cui cum dictum esset: | 15 |
| 'Atquí, Prometheu, te hóc tenere exístimo, | |
| Medéri posse rátionem iracúndiae,' | |
| respondit: | |
| 'Siquidém qui tempestívam medicinam ádmovens | |
| Non ádgravescens vólnus inlidát manu.' | 20 |