| Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua vo- | 3.71.7 |
| luntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem | |
| Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim | |
| atque instat, nec resisti potest. itaque Oileus ille apud | 10 |
| Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte con- | |
| solatus esset, is cum audivisset de suo, fractus est. | |
| de cuius commutata mente sic dicitur: | |
| 'Nec véro tanta praéditus sapiéntia | |
| Quisquám est, qui aliorum aerúmnam dictis ádlevans | 15 |
| Non ídem, cum fortúna mutata ímpetum | |
| Convértat, clade súbita frangatúr sua, | |
| Ut ílla ad alios dícta et praecepta éxcidant.' | |
| haec cum disputant, hoc student efficere, naturae ob- | |
| sisti nullo modo posse; idem tamen fatentur graviores | 20 |
| aegritudines suscipi, quam natura cogat. quae est igi- | |
| tur amentia—? ut nos quoque idem ab illis requira- | |
| mus. Sed plures sunt causae suscipiendi doloris: pri- | 72.1 |
| mum illa opinio mali, quo viso atque persuaso aegri- | |
| tudo insequitur necessario. deinde etiam gratum mor- | |
| tuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur. ac- | |
| cedit superstitio muliebris quaedam; existumant enim | 5 |
| diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum | |
| plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. | |
| sed haec inter se quam repugnent, plerique non vident. | |
| laudant enim eos, qui aequo animo moriantur; qui | |
| alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vitu- | 10 |
| perandos. quasi fieri ullo modo possit, quod in ama- | |
| torio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum dili- | |
| gat quam se. praeclarum illud est et, si quaeris, rec- | 73.1 |
| tum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse | |
| debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus; ut vero plus, | |
| fieri nullo pacto potest. ne optandum quidem est in | |
| amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum plus quam | 5 |
| me; perturbatio vitae, si ita sit, atque officiorum om- | |
| nium consequatur. sed de hoc alias; nunc illud satis | |
| est, non attribuere ad amissionem amicorum miseriam | |
| nostram, ne illos plus quam ipsi velint, si sentiant, plus | |
| certe quam nosmet ipsos diligamus. Nam quod aiunt | 10 |
| plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque | |
| consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos im- | |
| petum suum fortuna converterit, utrumque dissolvitur. | |
| sunt enim ista non naturae vitia, sed culpae. stul- | |
| titiam autem accusare quamvis copiose licet. nam et | 15 |
| qui non levantur, ipsi <se> ad miseriam invitant, et qui | |
| suos casus aliter ferunt atque ut auctores aliis ipsi | |
| fuerunt, non sunt vitiosiores quam fere plerique, qui | |
| avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt. | |
| est enim proprium stultitiae aliorum vitia cernere, ob- | 20 |
| livisci suorum. Sed nimirum hoc maxume est expri- | 74.1 |
| mendum, cum constet aegritudinem vetustate tolli, | |
| hanc vim non esse in die positam, sed in cogitatione | |
| diuturna. nam si et eadem res est et idem est homo, | |
| qui potest quicquam de dolore mutari, si neque de eo, | 5 |
| propter quod dolet, quicquam est mutatum neque de | |
| eo, qui dolet? cogitatio igitur diuturna nihil esse in | |
| re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas. |