| Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam | 3.61.12 |
| opinio accessit oportere, rectum esse, ad officium per- | |
| tinere ferre illud aegre quod acciderit, tum denique | |
| efficitur illa gravis aegritudinis perturbatio. ex hac | 62.1 |
| opinione sunt illa varia et detestabilia genera lugendi: | |
| paedores, muliebres lacerationes genarum, pectoris fe- | |
| minum capitis percussiones; hinc ille Agamemno Ho- | |
| mericus et idem Accianus 'scindens dolore identidem | 5 |
| intonsam comam'; in quo facetum illud Bionis, perinde | |
| stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, | |
| quasi calvitio maeror levaretur. Sed haec omnia fa- | 63.1 |
| ciunt opinantes ita fieri oportere. itaque et Aeschines in | |
| Demosthenem invehitur, quod is septimo die post filiae | |
| mortem hostias immolavisset. at quam rhetorice, quam | |
| copiose! quas sententias colligit, quae verba contor- | 5 |
| quet! ut licere quidvis rhetori intellegas. quae nemo | |
| probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, om- | |
| nis bonos interitu suorum quam gravissime maerere | |
| oportere. ex hoc evenit, ut in animi doloribus alii solitu- | |
| dines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte: | 10 |
| 'Qui miser in campis maerens errabat Aleis | |
| Ipse suum cor edens, hominum vestigia vitans;' | |
| et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in | |
| luctu silentium, Hecubam autem putant propter animi | |
| acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse | 15 |
| conversam. sunt autem alii, quos in luctu cum ipsa | |
| solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium | |
| nutrix: | |
| 'Cupído cepit míseram nunc me próloqui | |
| Caelo átque terrae Médeai míserias.' | 20 |
| haec omnia recta vera debita putantes faciunt in do- | 64.1 |
| lore, maximeque declaratur hoc quasi officii iudicio | |
| fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, | |
| aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, | |
| revocant se rursus ad maestitiam peccatique se in- | 5 |
| simulant, quod dolere intermiserint. pueros vero ma- | |
| tres et magistri castigare etiam solent, nec verbis so- | |
| lum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu | |
| hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt. | |
| Quid? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellec- | 10 |
| tumque est nihil profici maerendo, nonne res declarat | |
| fuisse totum illud voluntarium? Quid ille Terentianus | 65.1 |
| 'ipse se poeniens', id est ἑαυτὸν τιμωρούμενος? | |
| 'Decrévi tantispér me minus iniúriae, | |
| Chremés, meo gnato fácere, dum fiám miser.' | |
| hic decernit, ut miser sit. num quis igitur quicquam | 5 |
| decernit invitus? 'malo quidem me quovis dignum de- | |
| putem—' malo se dignum deputat, nisi miser sit. vides | |
| ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res | |
| ipsa lugere prohibet? ut apud Homerum cotidianae | |
| neces interitusque multorum sedationem maerendi ad- | 10 |
| ferunt, apud quem ita dicitur: | |
| 'Namque nimis multos atque omni luce cadentis | |
| Cernimus, ut nemo possit maerore vacare. | |
| Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos | |
| Firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.' | 15 |
| Ergo in potestate est abicere dolorem, cum velis, | 66.1 |
| tempori servientem. an est ullum tempus, quoniam | |
| quidem res in nostra potestate est, cui non ponendae | |
| curae <et> aegritudinis causa serviamus? constabat eos, | |
| qui concidentem volneribus Cn. Pompeium vidissent, | 5 |
| cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo | |
| sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos vi- | |
| derent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hor- | |
| tarentur et ut salutem adipiscerentur fuga; postea- | |
| quam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique | 10 |
| coepisse. timor igitur ab his aegritudinem potuit re- | |
| pellere, ratio ab sapienti viro non poterit? Quid est | |
| autem quod plus valeat ad ponendum dolorem, quam | |
| cum est intellectum nil profici et frustra esse suscep- | |
| tum? si igitur deponi potest, etiam non suscipi potest; | 15 |
| voluntate igitur et iudicio suscipi aegritudinem confi- | |
| tendum est. Idque indicatur eorum patientia, qui cum | 67.1 |
| multa sint saepe perpessi, facilius ferunt quicquid ac- | |
| cidit, obduruisseque iam sese contra fortunam arbi- | |
| trantur, ut ille apud Euripidem: | |
| 'Si míhi nunc tristis prímum inluxissét dies | 5 |
| Nec tam aérumnoso návigavissém salo, | |
| Essét dolendi caúsa, ut iniecto éculei | |
| Frenó repente táctu exagitantúr novo; | |
| Sed iám subactus míseriis optórpui.' | |
| defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat | 10 |
| leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam | |
| atque fontem esse maeroris. Philosophi summi ne- | 68.1 |
| quedum tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt | |
| in summo se malo esse? sunt enim insipientes, neque | |
| insipientia ullum maius malum est. neque tamen lu- | |
| gent. quid ita? quia huic generi malorum non adfin- | 5 |
| gitur illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium | |
| pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem | |
| adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae | |
| omnium maxuma est. itaque Aristoteles veteres philo- | 69.1 |
| sophos accusans, qui existumavissent philosophiam | |
| suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut | |
| gloriosissimos fuisse; sed se videre, quod paucis annis | |
| magna accessio facta esset, brevi tempore philoso- | 5 |
| phiam plane absolutam fore. Theophrastus autem mo- | |
| riens accusasse naturam dicitur, quod cervis et corni- | |
| cibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, ho- | |
| minibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vi- | |
| tam dedisset; quorum si aetas potuisset esse longin- | 10 |
| quior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni | |
| doctrina hominum vita erudiretur. querebatur igitur se | |
| tum, cum illa videre coepisset, extingui. quid? ex cete- | |
| ris philosophis nonne optumus et gravissumus quisque | |
| confitetur multa se ignorare et multa sibi etiam atque | 15 |
| etiam esse discenda? neque tamen, cum se in media | 70.1 |
| stultitia, qua nihil est peius, haerere intellegant, aegri- | |
| tudine premuntur; nulla enim admiscetur opinio of- | |
| ficiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum viris? | |
| qualis fuit Q. Maxumus efferens filium consularem, | 5 |
| qualis L. Paulus duobus paucis diebus amissis filiis, | |
| qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales | |
| reliqui, quos in Consolatione conlegimus. quid hos | 71.1 |
| aliud placavit nisi quod luctum et maerorem esse non | |
| putabant viri? ergo id, quod alii rectum opinantes | |
| aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes aegri- | |
| tudinem reppulerunt. ex quo intellegitur non in natura, | 5 |
| sed in opinione esse aegritudinem. |