| Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac | 3.59.5 |
| communi hominum condicione audivissent, ea lege esse | |
| nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers | |
| mali, gravius etiam tulisse. quocirca Carneades, ut vi- | |
| deo nostrum scribere Antiochum, reprendere Chrysip- | |
| pum solebat laudantem Euripideum carmen illud: | 10 |
| 'Mortális nemo est quém non attingát dolor | |
| Morbúsque; multis súnt humandi líberi, | |
| Rursúm creandi, mórsque est finita ómnibus. | |
| Quae géneri humano angórem nequicquam ádferunt: | |
| Reddénda terrae est térra, tum vita ómnibus | 15 |
| Meténda ut fruges. síc iubet Necéssitas.' | |
| negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad le- | 60.1 |
| vandam aegritudinem pertinere. id enim ipsum dolen- | |
| dum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem | |
| incidissemus; nam illam quidem orationem ex comme- | |
| moratione alienorum malorum ad malivolos conso- | 5 |
| landos esse accommodatam. Mihi vero longe videtur | |
| secus. nam et necessitas ferendae condicionis huma- | |
| nae quasi cum deo pugnare prohibet admonetque esse | |
| hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, | |
| et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolo- | 10 |
| rum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferun- | |
| dum sibi id censeat, quod videat multos moderate et | |
| tranquille tulisse. | |
| Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec | 61.1 |
| cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis. | |
| ex quo ipsam aegritudinem λύπην Chrysippus quasi | |
| solutionem totius hominis appellatam putat. Quae tota | |
| poterit evelli explicata, ut principio dixi, causa aegritu- | 5 |
| dinis; est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni | |
| praesentis atque urgentis mali. itaque et dolor corpo- | |
| ris, cuius est morsus acerrumus, perferetur spe propo- | |
| sita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam ad- | |
| fert consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non | 10 |
| attingat aegritudo aut perleviter pungat animi dolor. |