| Quid ergo opus est, dicet aliquis, omnino ratione aut | 3.55.1 |
| consolatione illa, qua solemus uti, cum levare dolorem | |
| maerentium volumus? hoc enim fere tum habemus in | |
| promptu, nihil oportere inopinatum videri. aut qui to- | |
| lerabilius feret incommodum, qui cognoverit necesse | 5 |
| esse homini tale aliquid accidere? haec enim oratio de | |
| ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert, | |
| nihil evenisse quod non opinandum fuisset. neque ta- | |
| men genus id orationis in consolando non valet, sed | |
| id haud sciam an plurimum. * ergo ista necopinata | 10 |
| non habent tantam vim, ut aegritudo ex is omnis oria- | |
| tur; feriunt enim fortasse gravius, non id efficiunt, ut | |
| ea, quae accidant maiora videantur: quia recentia sunt, | |
| maiora videntur, non quia repentina. * Duplex est igitur | 56.1 |
| ratio veri reperiendi non in is solum, quae mala, sed in | |
| is etiam, quae bona videntur. nam aut ipsius rei natura | |
| qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non | |
| numquam, cuius onus disputando levamus docentes, | 5 |
| quam parva et quam pauca sint quae natura desideret, | |
| aut a disputandi subtilitate orationem ad exempla tra- | |
| ducimus. hic Socrates commemoratur, hic Diogenes, | |
| hic Caecilianum illud: 'saepe est etiam sub palliolo | |
| sordido sapientia.' cum enim paupertatis una eadem- | 10 |
| que sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fa- | |
| bricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse? | |
| huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, | 57.1 |
| quae docet humana esse quae acciderint. non enim id | |
| solum continet ea disputatio, ut cognitionem adferat | |
| generis humani, sed significat tolerabilia esse, quae et | |
| tulerint et ferant ceteri. de paupertate agitur: multi | 5 |
| patientes pauperes commemorantur; de contemnendo | |
| honore: multi inhonorati proferuntur, et quidem prop- | |
| ter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium | |
| negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur, | |
| nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui | 10 |
| laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius | |
| sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus; | |
| similiter commemorandis exemplis orbitates quoque | 58.1 |
| liberum praedicantur, eorumque, qui gravius ferunt, | |
| luctus aliorum exemplis leniuntur. sic perpessio cete- | |
| rorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam | |
| quanta sint existimata, videantur. ita fit, sensim co- | 5 |
| gitantibus ut, quantum sit ementita opinio, appareat. | |
| atque hoc idem et Telamo ille declarat: 'ego cum ge- | |
| nui . . . . . ' et Theseus: 'futuras mecum commentabar mi- | |
| serias' et Anaxagoras: 'sciebam me genuisse morta- | |
| lem.' hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis | 10 |
| intellegebant eas nequaquam pro opinione volgi esse | |
| extimescendas. et mihi quidem videtur idem fere ac- | |
| cidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur | |
| dies, nisi quod ratio quaedam sanat illos, hos ipsa na- | |
| tura intellecto eo quod rem continet, illud malum, quod | 15 |
| opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, | |
| ut vitam beatam possit evertere. hoc igitur efficitur, ut | 59.1 |
| ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, | |
| cum duobus pares casus evenerint, is modo aegritudine | |
| adficiatur, cui ille necopinato casus evenerit. |