| Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi—nam | 3.50.1 |
| nullum genus est minus malitiosum—, me studiose | |
| dicere contra Epicurum. ita credo, de honore aut de | |
| dignitate contendimus. mihi summum in animo bo- | |
| num videtur, illi autem in corpore, mihi in virtute, illi | 5 |
| in voluptate. et illi pugnant, et quidem vicinorum fidem | |
| implorant—multi autem sunt, qui statim convolent | |
| —; ego sum is qui dicam me non laborare, actum habi- | |
| turum, quod egerint. quid enim? de bello Punico agi- | 51.1 |
| tur? de quo ipso cum aliud M. Catoni, aliud L. Len- | |
| tulo videretur, nulla inter eos concertatio umquam fuit. | |
| hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane | |
| animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, | 5 |
| non in contione, non apud exercitum neque ad censores | |
| dicere audeant. sed cum istis alias, et eo quidem ani- | |
| mo, nullum ut certamen instituam, verum dicentibus fa- | |
| cile cedam; tantum admonebo, si maxime verum sit ad | |
| corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius di- | 10 |
| cam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia re- | |
| ferre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non | |
| sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant. | |
| Cyrenaicorum restat sententia; qui tum aegritudi- | 52.1 |
| nem censent existere, si necopinato quid evenerit. est | |
| id quidem magnum, ut supra dixi; etiam Chrysippo | |
| ita videri scio, quod provisum ante non sit, id ferire | |
| vehementius; sed non sunt in hoc omnia. quamquam | 5 |
| hostium repens adventus magis aliquanto conturbat | |
| quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante | |
| provisa terret navigantes vehementius, et eius modi | |
| sunt pleraque. sed cum diligenter necopinatorum na- | |
| turam consideres, nihil aliud reperias nisi omnia videri | 10 |
| subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, | |
| quanta sint quae accidunt, considerandi spatium non | |
| datur, deinde, cum videtur praecaveri potuisse, si pro- | |
| visum esset, quasi culpa contractum malum aegritu- | |
| dinem acriorem facit. Quod ita esse dies declarat, quae | 53.1 |
| procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non | |
| modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Kar- | |
| thaginienses multi Romae servierunt, Macedones rege | |
| Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem | 5 |
| adulescens, quosdam Corinthios. hi poterant omnes | |
| eadem illa de Andromacha deplorare: 'haec omnia | |
| vidi . . . . ', sed iam decantaverant fortasse. eo enim | |
| erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut | |
| eos Argivos aut Sicyonios diceres, magisque me mo- | 10 |
| verant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos | |
| Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum | |
| vetustatis obduxerat. legimus librum Clitomachi, quem | 54.1 |
| ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad capti- | |
| vos, cives suos; in eo est disputatio scripta Carneadis, | |
| quam se ait in commentarium rettulisse. cum ita po- | |
| situm esset, videri fore in aegritudine sapientem patria | 5 |
| capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. tan- | |
| ta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho | |
| medicina, quanta inveteratae ne desideratur quidem, | |
| nec, si aliquot annis post idem ille liber captivis missus | |
| esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus. sensim | 10 |
| enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, | |
| non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id, | |
| quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae | |
| sint visa maiora. |