| Dicet aliquis: quid ergo? tu Epicurum existimas | 3.46.11 |
| ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? | |
| ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe, | |
| multa praeclare. itaque, ut saepe dixi, de acumine | |
| agitur eius, non de moribus; quamvis spernat volup- | 15 |
| tates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero | |
| quod videatur ei summum bonum. non enim verbo | |
| solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret: | |
| 'saporem' inquit 'et corporum complexum et ludos | |
| atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde mo- | 20 |
| veantur.' num fingo, num mentior? cupio refelli. quid | |
| enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione ex- | |
| plicetur? 'at idem ait non crescere voluptatem dolore | 47.1 |
| detracto, summamque esse voluptatem nihil dolere.' | |
| paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum | |
| ipse pugnat. modo enim ne suspicari quidem se | |
| quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur vo- | 5 |
| luptate; nunc autem summam voluptatem esse do- | |
| lore carere: potestne magis secum ipse pugnare? al- | |
| terum peccatum, quod, cum in natura tria sint, unum | |
| gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere nec do- | |
| lere, hic primum et tertium putat idem esse nec distin- | 10 |
| guit a non dolendo voluptatem. tertium peccatum com- | |
| mune cum quibusdam, quod, cum virtus maxime expe- | |
| tatur eiusque adipiscendae causa philosophia quaesita | |
| sit, ille a virtute summum bonum separavit. 'at laudat | 48.1 |
| saepe virtutem'. et quidem C. Gracchus, cum largitio- | |
| nes maximas fecisset et effudisset aerarium, verbis | |
| tamen defendebat aerarium. quid verba audiam, cum | |
| facta videam? L. Piso ille Frugi semper contra legem | 5 |
| frumentariam dixerat. is lege lata consularis ad frumen- | |
| tum accipiundum venerat. animum advertit Gracchus | |
| in contione Pisonem stantem; quaerit audiente p. R., | |
| qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam | |
| dissuaserit. 'nolim' inquit 'mea bona, Gracche, tibi | 10 |
| viritim dividere libeat, sed, si facias, partem petam.' | |
| parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempro- | |
| nia patrimonium publicum dissupari? lege orationes | |
| Gracchi, patronum aerarii esse dices. negat Epicurus | 49.1 |
| iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ul- | |
| lam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum an- | |
| tefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens | |
| non beatus sit. omnia philosopho digna, sed cum vo- | 5 |
| luptate pugnantia. 'non istam dicit voluptatem'. dicat | |
| quamlibet; nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars | |
| insit. age, si voluptatem non intellegimus, ne dolorem | |
| quidem? nego igitur eius esse, qui dolore summum | |
| malum metiatur, mentionem facere virtutis. | 10 |