| Quid ergo? huiusne vitae propositio et cogitatio | 3.39.1 |
| aut Thyestem levare poterit aut Aeetam, de quo paulo | |
| ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exulantem | |
| atque egentem? in quo haec admiratio fiebat: | |
| 'Hícine est ille Télamon, modo quem glória ad | 5 |
| caelum éxtulit, | |
| Quem áspectabant, cuíus ob os Grai óra obverte- | |
| bánt sua?' | |
| quodsi cui, ut ait idem, 'simul animus cum re con- | 40.1 |
| cidit', a gravibus illis antiquis philosophis petenda | |
| medicina est, non ab his voluptariis. quam enim isti | |
| bonorum copiam dicunt? fac sane esse summum bo- | |
| num non dolere—quamquam id non vocatur volup- | 5 |
| tas, sed non necesse est nunc omnia—: idne est, quo | |
| traducti luctum levemus? sit sane summum malum | |
| dolere: in eo igitur qui non est, si malo careat, conti- | |
| nuone fruitur summo bono? Quid tergiversamur, | 41.1 |
| Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, | |
| quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt | |
| haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui con- | |
| tinet omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam | 5 |
| interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis | |
| haec: 'nec equidem habeo, quod intellegam bonum | |
| illud, detrahens eas voluptates quae sapore perci- | |
| piuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur vene- | |
| riis, detrahens eas quae auditu e cantibus, detrahens | 10 |
| eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis suavis | |
| motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine | |
| gignuntur quolibet sensu. nec vero ita dici potest, men- | |
| tis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim men- | |
| tem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore | 15 |
| ut natura is potiens dolore careat.' atque haec quidem | 42.1 |
| his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit | |
| Epicurus. deinde paulo infra: 'saepe quaesivi' inquit | |
| 'ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod | |
| in bonis relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent | 5 |
| voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. qui | |
| si virtutes ebullire volent et sapientias, nihil aliud di- | |
| cent nisi eam viam, qua efficiantur eae voluptates quas | |
| supra dixi.' quae secuntur, in eadem sententia sunt, | |
| totusque liber, qui est de summo bono, refertus est et | 10 |
| verbis et sententiis talibus. ad hancine igitur vitam Te- | 43.1 |
| lamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et | |
| si quem tuorum adflictum maerore videris, huic acipen- | |
| serem potius quam aliquem Socraticum libellum dabis? | |
| hydrauli hortabere ut audiat voces potius quam Pla- | 5 |
| tonis? expones, quae spectet, florida et varia? fasci- | |
| culum ad naris admovebis? incendes odores et sertis | |
| redimiri iubebis et rosa? si vero aliquid etiam—, tum | |
| plane luctum omnem absterseris. haec Epicuro con- | 44.1 |
| fitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum | |
| dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; | |
| est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, | |
| quem ad modum aegritudine privemus eum qui | 5 |
| ita dicat: | |
| 'Pol míhi fortuna mágis nunc defit quám genus. | |
| Námque regnum súppetebat mi, út scias, quanto é loco, | |
| Quántis opibus, quíbus de rebus lápsa fortuna áccidat.' | |
| quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare | 10 |
| desinat, aut aliquid eius modi? ecce tibi ex altera parte | |
| ab eodem poëta; 'ex opibus summis opis egens, Hec- | |
| tor, tuae'—huic subvenire debemus; quaerit enim | |
| auxilium: | |
| 'Quíd petam praésidi aut éxequar quóve nunc | 15 |
| Aúxilio éxili aút fugae fréta sim? | |
| Árce et urbe órba sum. quo áccidam? quo ápplicem? | |
| Cuí nec arae pátriae domi stant, fráctae et dis- | |
| iectaé iacent, | |
| Fána flamma déflagrata, tósti alti stant párietes | 20 |
| Déformati atque ábiete crispa—' | |
| scitis quae sequantur, et illa in primis: | |
| 'O páter, o patria, o Príami domus, | |
| Saeptum áltisono cardíne templum! | |
| Vidi égo te adstante ope bárbarica | 25 |
| Tectís caelatis láqueatis, | |
| Auro ébore instructam régifice.' | |
| o poëtam egregium! quamquam ab his cantoribus | 45.1 |
| Euphorionis contemnitur. sentit omnia repentina et nec- | |
| opinata esse graviora; exaggeratis igitur regiis opi- | |
| bus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit? | |
| 'Haec ómnia vidi inflámmari, | 5 |
| Priamó vi vitam evítari, | |
| Iovis áram sanguine túrpari.' | |
| praeclarum carmen! est enim et rebus et verbis et | 46.1 |
| modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. quo mo- | |
| do? conlocemus in culcita plumea, psaltriam addu- | |
| camus, demus hedycrum, <odorum> incendamus scu- | |
| tellam, dulciculae potionis aliquid videamus et cibi? | 5 |
| haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravis- | |
| sumae detrahantur? tu enim paulo ante ne intellegere | |
| quidem te alia ulla dicebas. revocari igitur oportere a | |
| maerore ad cogitationem bonorum conveniret mihi | |
| cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret. | 10 |