| Nam revocatio illa, quam adfert, cum a contuendis | 3.35.1 |
| nos malis avocat, nulla est. non est enim in nostra | |
| potestate fodicantibus is rebus, quas malas esse opi- | |
| nemur, dissimulatio vel oblivio: lacerant, vexant, sti- | |
| mulos admovent, ignis adhibent, respirare non sinunt, | 5 |
| et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui, | |
| <quod> a natura datum est, auxilium extorqueas in- | |
| veterati doloris? est enim tarda illa quidem medicina, | |
| sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. | |
| Iubes me bona cogitare, oblivisci malorum. diceres | 10 |
| aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea | |
| bona esse sentires, quae essent homine dignissima. | |
| Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato: | |
| 'quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedis- | 36.1 |
| que fortunae? quae pervellere te forsitan potuerit et | |
| pungere, non potuit certe vires frangere. magna vis | |
| est in virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. iam | |
| tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto | 5 |
| esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, | |
| contemnas et pro nihilo putes. aderit temperantia, | |
| quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante | |
| appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere | |
| nihil patietur. quid est autem nequius aut turpius | 10 |
| ecfeminato viro? ne iustitia quidem sinet te ista | |
| facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci; | |
| quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum | |
| et alienum adpetas, qui mortalis natus condicionem | |
| postules inmortalium et graviter feras te, quod uten- | 15 |
| dum acceperis, reddidisse. prudentiae vero quid re- | 37.1 |
| spondebis docenti virtutem sese esse contentam, quo | |
| modo ad bene vivendum, sic etiam ad beate? quae | |
| si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur a se | |
| et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa | 5 |
| nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis | |
| tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda | |
| videatur'—ad haec bona me si revocas, Epicure, | |
| pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam ma- | |
| lorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis | 10 |
| quidem ponenda censeo. sed traducis cogitationes | |
| meas ad voluptates. quas? corporis, credo, aut quae | |
| propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur. | |
| num quid est aliud? rectene interpretor sententiam | |
| tuam? solent enim isti negare nos intellegere, quid | 15 |
| dicat Epicurus. hoc dicit, et hoc ille acriculus me au- | 38.1 |
| diente Athenis senex Zeno, istorum acutissimus, con- | |
| tendere et magna voce dicere solebat: eum esse bea- | |
| tum, qui praesentibus voluptatibus frueretur confide- | |
| retque se fruiturum aut in omni aut in magna parte | 5 |
| vitae dolore non interveniente, aut si interveniret, si | |
| summus foret, futurum brevem, sin productior, plus | |
| habiturum iucundi quam mali; haec cogitantem fore | |
| beatum, praesertim cum et ante perceptis bonis con- | |
| tentus esset <et> nec mortem nec deos extimesceret. | 10 |
| habes formam Epicuri vitae beatae verbis Zenonis ex- | |
| pressam, nihil ut possit negari. |