| Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, | 3.32.1 |
| si prius Epicuri sententiam viderimus. qui censet | |
| necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis | |
| esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata | |
| sint sive inveteraverint. nam neque vetustate minui | 5 |
| mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam | |
| esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri | |
| quidem: satis esse odiosum malum omne, cum venis- | |
| set; qui autem semper cogitavisset accidere posse | |
| aliquid adversi, ei fieri illud sempiternum malum; si | 10 |
| vero ne futurum quidem sit, frustra suscipi miseriam | |
| voluntariam; ita semper angi aut accipiendo aut cogi- | |
| tando malo. Levationem autem aegritudinis in duabus | 33.1 |
| rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revo- | |
| catione ad contemplandas voluptates. parere enim | |
| censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi. | |
| vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acer- | 5 |
| bis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias con- | |
| templandas facit; a quibus cum cecinit receptui, in- | |
| pellit rursum et incitat ad conspiciendas totaque | |
| mente contrectandas varias voluptates, quibus ille et | |
| praeteritarum memoria et spe consequentium sapien- | 10 |
| tis vitam refertam putat. Haec nostro more nos dixi- | |
| mus, Epicurii dicunt suo; sed quae dicant, videamus, | |
| quo modo, neglegamus. | |
| Principio male reprehendunt praemeditationem re- | 34.1 |
| rum futurarum. nihil est enim quod tam optundat ele- | |
| vetque aegritudinem quam perpetua in omni vita co- | |
| gitatio nihil esse quod non accidere possit, quam me- | |
| ditatio condicionis humanae, quam vitae lex commen- | 5 |
| tatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper | |
| maereamus, sed ut numquam. neque enim, qui rerum | |
| naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem ge- | |
| neris humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed | |
| tum vel maxime sapientiae fungitur munere: utrum- | 10 |
| que enim consequitur, ut et considerandis rebus hu- | |
| manis proprio philosophiae fruatur officio et adversis | |
| casibus triplici consolatione sanetur, primum quod | |
| <nihil ei accidit nisi quod> posse accidere diu cogi- | |
| taverit, quae cogitatio una maxime molestias omnis | 15 |
| extenuat et diluit, deinde quod humana humane fe- | |
| renda intellegit, postremo quod videt malum nullum | |
| esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, | |
| quod ab homine non potuerit praestari, evenerit. |