| Atque hoc quidem perspicuum est, tum aegritudi- | 3.28.1 |
| nem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quod- | |
| dam malum adesse et urgere videatur. Epicuro autem | |
| placet opinionem mali aegritudinem esse natura, ut, | |
| quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id | 5 |
| sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine. Cy- | |
| renaici non omni malo aegritudinem effici censent, sed | |
| insperato et necopinato malo. est id quidem non me- | |
| diocre ad aegritudinem augendam: videntur enim om- | |
| nia repentina graviora. ex hoc et illa iure laudantur: | 10 |
| 'Égo cum genui, túm morituros scívi et ei rei | |
| sústuli. | |
| Praéterea ad Troiám cum misi ob défendendam | |
| Graéciam, | |
| Scíbam me in mortíferum bellum, nón in epulas | 15 |
| míttere.' | |
| haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit | 29.1 |
| eorum adventum, quae venientia longe ante videris. | |
| itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet | |
| enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere: | |
| 'Nam qui haéc audita a dócto meminissém viro, | 5 |
| Futúras mecum cómmentabar míserias: | |
| Aut mórtem acerbam aut éxili maestám fugam | |
| Aut sémper aliquam mólem meditabár mali, | |
| Ut, sí qua invecta díritas casú foret, | |
| Ne me ínparatum cúra lacerarét repens.' | 10 |
| quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de | 30.1 |
| se ipso loquitur Euripides. fuerat enim auditor Anaxa- | |
| gorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse: 'scie- | |
| bam me genuisse mortalem.' quae vox declarat is esse | |
| haec acerba, quibus non fuerint cogitata. ergo id qui- | 5 |
| dem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint | |
| inprovisa graviora. itaque quamquam non haec una | |
| res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam | |
| multum potest provisio animi et praeparatio ad mi- | |
| nuendum dolorem, sint semper omnia homini humana | 10 |
| meditata. et nimirum haec est illa praestans et divina | |
| sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res | |
| humanas habere, nihil admirari, cum acciderit, nihil, | |
| ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari. | |
| 'Quam ob rem ómnis, cum secúndae res sunt | 15 |
| máxume, tum máxume | |
| Meditári secum opórtet, quo pacto ádversam ae- | |
| rumnám ferant. | |
| Perícla, damna péregre rediens sémper secum | |
| cógitet, | 20 |
| Aut fíli peccatum aút uxoris mórtem aut morbum | |
| fíliae, | |
| Commúnia esse haec, né quid horum umquam | |
| áccidat animó novum; | |
| Quicquíd praeter spem evéniat, omne id députare | 25 |
| esse ín lucro.' | |
| ergo hoc Terentius a philosophia sumptum cum tam | 31.1 |
| commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum | |
| est, non et dicemus hoc melius et constantius sentie- | |
| mus? hic est enim ille voltus semper idem, quem dici- | |
| tur Xanthippe praedicare solita in viro suo fuisse So- | 5 |
| crate: eodem semper se vidisse exeuntem illum domo | |
| et revertentem. Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi | |
| illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse Lu- | |
| cilius, sed tranquilla et serena; sic enim accepimus. | |
| iure autem erat semper idem voltus, cum mentis, a | 10 |
| qua is fingitur, nulla fieret mutatio. quare accipio | |
| equidem a Cyrenaicis haec arma contra casus et even- | |
| tus, quibus eorum advenientes impetus diuturna prae- | |
| meditatione frangantur, simulque iudico malum illud | |
| opinionis esse, non naturae; si enim in re esset, cur | 15 |
| fierent provisa leviora? |