| Sed cetera alias; nunc aegritudinem, si possumus, de- | 3.25.13 |
| pellamus. id enim sit propositum, quandoquidem eam | |
| tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nul- | 15 |
| lo modo existimo; taetra enim res est, misera, detesta- | |
| bilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque | |
| fugienda. qualis enim tibi ille videtur | 26.1 |
| 'Tántalo prognátus, Pelope nátus, qui quondam á | |
| socru | |
| Oénomao rege Híppodameam ráptis nanctus | |
| núptiis—'? | 5 |
| Iovis iste quidem pronepos. tamne ergo abiectus tam- | |
| que fractus? | |
| 'Nolíte' inquit 'hospités ad me adíre, ilico ístic, | |
| Ne cóntagió mea bonís umbrave óbsit. | |
| Tanta vis scéleris in córpore haéret.' | 10 |
| tu te, Thyesta, damnabis orbabisque luce propter vim | |
| sceleris alieni? quid? illum filium Solis nonne patris | |
| ipsius luce indignum putas? | |
| 'Refúgere oculi, córpus macie extábuit, | |
| Lacrimaé peredere úmore exanguís genas, | 15 |
| Situm ínter oris bárba paedore hórrida atque | |
| Intónsa infuscat péctus inluvié scabrum.' | |
| haec mala, o stultissime Aeeta, ipse tibi addidisti; | |
| non inerant in is quae tibi casus invexerat, et qui- | |
| dem inveterato malo, cum tumor animi resedisset—est | 20 |
| autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recen- | |
| tis—; sed maeres videlicet regni desiderio, non filiae. | |
| illam enim oderas, et iure fortasse; regno non aequo | |
| animo carebas. est autem inpudens luctus maerore se | |
| conficientis, quod imperare non liceat liberis. Diony- | 27.1 |
| sius quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pue- | |
| ros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tar- | |
| quinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum | |
| is qui eius non tulerant superbiam? is cum restitui | 5 |
| in regnum nec Veientium nec Latinorum armis po- | |
| tuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe | |
| senio et aegritudine esse confectus. Hoc tu igitur | |
| censes sapienti accidere posse, ut aegritudine oppri- | |
| matur, id est miseria? nam cum omnis perturbatio mi- | 10 |
| seria est, tum carnificina est aegritudo. habet ardorem | |
| libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, | |
| sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum ad- | |
| flictationem foeditatem, lacerat exest animum plane- | |
| que conficit. hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria | 15 |
| carere non possumus. |