| Haec sic dicuntur a Stoicis concludunturque con- | 3.22.1 |
| tortius. sed latius aliquando dicenda sunt et diffusius; | |
| sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui | |
| maxime forti et, ut ita dicam, virili utuntur ratione | |
| atque sententia. nam Peripatetici, familiares nostri, | 5 |
| quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, | |
| mediocritates vel perturbationum vel morborum animi | |
| mihi non sane probant. omne enim malum, etiam | |
| mediocre, malum est; nos autem id agimus, ut id in | |
| sapiente nullum sit omnino. nam ut corpus, etiamsi | 10 |
| mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo | |
| ista mediocritas caret sanitate. itaque praeclare nostri, | |
| ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem prop- | |
| ter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem | |
| nominaverunt. hoc propemodum verbo Graeci omnem | 23.1 |
| animi perturbationem appellant; vocant enim πάθος, | |
| id est morbum, quicumque est motus in animo turbi- | |
| dus. nos melius: aegris enim corporibus simillima | |
| animi est aegritudo, at non similis aegrotationis est | 5 |
| libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas | |
| animi elata et gestiens. ipse etiam metus non est | |
| morbi admodum similis, quamquam aegritudini est fi- | |
| nitimus, sed proprie, ut aegrotatio in corpore, sic aegri- | |
| tudo in animo nomen habet non seiunctum a dolore. do- | 10 |
| loris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa | |
| efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotatio- | |
| nem in corpore. nam ut medici causa morbi inventa | |
| curationem esse inventam putant, sic nos causa aegri- | |
| tudinis reperta medendi facultatem reperiemus. | 15 |
| Est igitur causa omnis in opinione, nec vero aegri- | 24.1 |
| tudinis solum, sed etiam reliquarum omnium pertur- | |
| bationum, quae sunt genere quattuor, partibus plures. | |
| nam cum omnis perturbatio sit animi motus vel ra- | |
| tionis expers vel rationem aspernans vel rationi non | 5 |
| oboediens, isque motus aut boni aut mali opinione | |
| citetur bifariam, quattuor perturbationes aequaliter | |
| distributae sunt. nam duae sunt ex opinione boni; | |
| quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter | |
| modum elata laetitia, opinione praesentis magni ali- | 10 |
| cuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido | |
| dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati | |
| magni boni rationi non obtemperans,—ergo haec duo | 25.1 |
| genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione | |
| turbantur, ut duo reliqua, metus et aegritudo, ma- | |
| lorum. nam et metus opinio magni mali inpenden- | |
| tis et aegritudo est opinio magni mali praesentis, | 5 |
| et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum | |
| videatur esse angi, id autem est, ut is qui doleat | |
| oportere opinetur se dolere. his autem perturbationi- | |
| bus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam | |
| Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque | 10 |
| opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum | |
| est vitae, tranquille placideque traducere. |