| Itaque non inscite Heracleotes Dionysius ad ea dis- | 3.18.11 |
| putat, quae apud Homerum Achilles queritur hoc, ut | |
| opinor, modo: | |
| 'Corque meum penitus turgescit tristibus iris, | |
| Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.' | 15 |
| num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut | 19.1 |
| num aliud quodpiam membrum tumidum ac turgidum | |
| non vitiose se habet? sic igitur inflatus et tumens | |
| animus in vitio est. sapientis autem animus semper | |
| vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet; at | 5 |
| irati animus eius modi est: numquam igitur sapiens | |
| irascitur. nam si irascitur, etiam concupiscit; proprium | |
| est enim irati cupere, a quo laesus videatur, ei quam | |
| maxumum dolorem inurere. qui autem id concupierit, | |
| eum necesse est, si id consecutus sit, magno opere | 10 |
| laetari. ex quo fit, ut alieno malo gaudeat; quod | |
| quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur qui- | |
| dem cadit. sin autem caderet in sapientem aegritudo, | |
| caderet etiam iracundia; qua quoniam vacat, aegri- | |
| tudine etiam vacabit. Etenim si sapiens in aegritu- | 20.1 |
| dinem incidere posset, posset etiam in misericordiam, | |
| posset in invidentiam (non dixi 'invidiam', quae tum | |
| est, cum invidetur; ab invidendo autem invidentia | |
| recte dici potest, ut effugiamus ambiguum nomen in- | 5 |
| vidiae. quod verbum ductum est a nimis intuendo for- | |
| tunam alterius, ut est in Melanippo: 'quisnam florem | |
| liberum invidit meum?' male Latine videtur, sed prae- | |
| clare Accius; ut enim 'videre', sic 'invidere florem' | |
| rectius quam 'flori'. nos consuetudine prohibemur; | 10 |
| poëta ius suum tenuit et dixit audacius)—cadit igitur | 21.1 |
| in eundem et misereri et invidere. nam qui dolet rebus | |
| alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet, | |
| ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis so- | |
| dalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque | 5 |
| dicit Callisthenem incidisse in hominem summa poten- | |
| tia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum | |
| rebus secundis uti conveniret. atqui, quem ad modum | |
| misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis, | |
| sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis. | 10 |
| in quem igitur cadit misereri, in eundem etiam in- | |
| videre; non cadit autem invidere in sapientem: ergo | |
| ne misereri quidem. quodsi aegre ferre sapiens sole- | |
| ret, misereri etiam soleret. abest ergo a sapiente aegri- | |
| tudo. | 15 |