| Veri etiam simile illud est, qui sit temperans— | 3.16.1 |
| quem Graeci σώφρονα appellant eamque virtutem | |
| σωφροσύνην vocant, quam soleo equidem tum tem- | |
| perantiam, tum moderationem appellare, non num- | |
| quam etiam modestiam; sed haud scio an recte ea | 5 |
| virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud | |
| Graecos valet, qui frugi homines χρησίμους appellant, | |
| id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis | |
| enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Grae- | |
| cos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest | 10 |
| ἀβλάβειαν; nam est innocentia adfectio talis animi | |
| quae noceat nemini)—reliquas etiam virtutes frugali- | |
| tas continet. quae nisi tanta esset, et si is angustiis, | |
| quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. | |
| Pisonis cognomen tanto opere laudatum. sed quia, nec | 17.1 |
| qui propter metum praesidium reliquit, quod est igna- | |
| viae, nec qui propter avaritiam clam depositum non | |
| reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeri- | |
| tatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appel- | 5 |
| lari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam pru- | |
| dentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem | |
| commune est virtutum; omnes enim inter se nexae | |
| et iugatae sunt): reliqua igitur et quarta virtus sit ipsa | |
| frugalitas. eius enim videtur esse proprium motus ani- | 10 |
| mi adpetentis regere et sedare semperque adversantem | |
| libidini moderatam in omni re servare constantiam. cui | |
| contrarium vitium nequitia dicitur. frugalitas, ut opi- | 18.1 |
| nor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo | |
| (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus: lusisse | |
| putemur, si nihil sit) ab eo, quod nequicquam est in | |
| tali homine, ex quo idem 'nihili' dicitur.—qui sit frugi | 5 |
| igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum | |
| necesse est esse constantem; qui autem constans, quie- | |
| tum; qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo | |
| etiam aegritudine. et sunt illa sapientis: aberit igitur | |
| a sapiente aegritudo. | 10 |