| Qui fortis est, idem est fidens (quoniam confidens | 3.14.1 |
| mala consuetudine loquendi in vitio ponitur, ductum | |
| verbum a confidendo, quod laudis est). qui autem est | |
| fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a | |
| timendo confidere. atqui, in quem cadit aegritudo, in | 5 |
| eundem timor; quarum enim rerum praesentia sumus | |
| in aegritudine, easdem inpendentes et venientes time- | |
| mus. ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet. veri | |
| simile est igitur, in quem cadat aegritudo, cadere in | |
| eundem timorem et infractionem quidem animi et de- | 10 |
| missionem. quae in quem cadunt, in eundem cadit, ut | |
| serviat, ut victum, si quando, se esse fateatur. quae | |
| qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et | |
| ignaviam. non cadunt autem haec in virum fortem: | |
| igitur ne aegritudo quidem. at nemo sapiens nisi fortis: | 15 |
| non cadet ergo in sapientem aegritudo. Praeterea ne- | 15.1 |
| cesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi; qui | |
| magni animi sit, invictum; qui invictus sit, eum res | |
| humanas despicere atque infra se positas arbitrari. de- | |
| spicere autem nemo potest eas res, propter quas aegritu- | 5 |
| dine adfici potest; ex quo efficitur fortem virum aegri- | |
| tudine numquam adfici. omnes autem sapientes fortes: | |
| non cadit igitur in sapientem aegritudo. Et quem ad | |
| modum oculus conturbatus non est probe adfectus ad | |
| suum munus fungendum, et reliquae partes totumve | 10 |
| corpus statu cum est motum, deest officio suo et mu- | |
| neri, sic conturbatus animus non est aptus ad exequen- | |
| dum munus suum. munus autem animi est ratione bene | |
| uti; et sapientis animus ita semper adfectus est, ut | |
| ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. | 15 |
| at aegritudo perturbatio est animi: semper igitur ea | |
| sapiens vacabit. |