| Cadere, opinor, in sapientem aegritudinem tibi | 3.12.1 |
| dixisti videri. | |
| Et vero ita existimo. | |
| Humanum id quidem, quod ita existumas. non enim | |
| silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum | 5 |
| quiddam atque molle, quod aegritudine quasi tem- | |
| pestate quatiatur, nec absurde Crantor ille, qui in | |
| nostra Academia vel in primis fuit nobilis, 'minime' | |
| inquit 'adsentior is qui istam nescio quam indolen- | |
| tiam magno opere laudant, quae nec potest ulla esse | 10 |
| nec debet. ne aegrotus sim; si' inquit 'fuero, sensus | |
| adsit, sive secetur quid sive avellatur a corpore. nam | |
| istuc nihil dolere non sine magna mercede contingit | |
| inmanitatis in animo, stuporis in corpore.' sed videa- | 13.1 |
| mus ne haec oratio sit hominum adsentantium nostrae | |
| inbecillitati et indulgentium mollitudini; nos autem | |
| audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed | |
| omnis radicum fibras evellere. tamen aliquid relinque- | 5 |
| tur fortasse; ita sunt altae stirpes stultitiae; sed relin- | |
| quetur id solum quod erit necessarium. Illud quidem | |
| sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philoso- | |
| phia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore. | |
| quam ob rem, quoniam coepimus, tradamus nos ei cu- | 10 |
| randos: sanabimur, si volemus. et progrediar quidem | |
| longius: non enim de aegritudine solum, quamquam id | |
| quidem primum, sed de omni animi, ut ego posui, per- | |
| turbatione, morbo, ut Graeci volunt, explicabo. et | |
| primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter | 15 |
| astringere solent argumenta; deinde nostro instituto | |
| vagabimur. |