| Num reliquae quoque perturbationes animi, formi- | 3.7.6 |
| dines libidines iracundiae? haec enim fere sunt eius | |
| modi, quae Graeci πάθη appellant; ego poteram 'mor- | |
| bos', et id verbum esset e verbo, sed in consuetudi- | |
| nem nostram non caderet. nam misereri, invidere, ge- | 10 |
| stire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, | |
| motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos | |
| eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, per- | |
| turbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate, | |
| nisi quid aliud tibi videtur. | 15 |
| Mihi vero isto modo. | 8.1 |
| Haecine igitur cadere in sapientem putas? | |
| Prorsus existimo. | |
| Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda | |
| est, siquidem non multum differt ab insania. | 5 |
| Quid? tibi omnisne animi commotio videtur insania? | |
| Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari saepe | |
| soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego | |
| multis saeculis ante Socratem, a quo haec omnis, quae | |
| est de vita et de moribus, philosophia manavit. | 10 |
| Quonam tandem modo? | |
| Quia nomen insaniae significat mentis aegrotatio- | |
| nem et morbum, id est insanitatem et aegrotum ani- | |
| mum, quam appellarunt insaniam. (omnis autem per- | 9.1 |
| turbationes animi morbos philosophi appellant negant- | |
| que stultum quemquam his morbis vacare. qui autem in | |
| morbo sunt, sani non sunt; et omnium insipientium | |
| animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insa- | 5 |
| niunt). sanitatem enim animorum positam in tranquil- | |
| litate quadam constantiaque censebant; his rebus men- | |
| tem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in | |
| perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non | |
| posset. nec minus illud acute, quod animi adfectio- | 10.1 |
| nem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam | |
| eandemque dementiam. ex quo intellegendum est eos | |
| qui haec rebus nomina posuerunt sensisse hoc idem, | |
| quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, | 5 |
| omnis insipientes esse non sanos. qui est enim ani- | |
| mus in aliquo morbo—morbos autem hos perturbatos | |
| motus, ut modo dixi, philosophi appellant—, non magis | |
| est sanus quam id corpus quod in morbo est. ita fit | |
| ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi | 10 |
| insanitas quaedam, quae est insania eademque demen- | |
| tia; multoque melius haec notata sunt verbis Latinis | |
| quam Graecis. quod aliis quoque multis locis reperie- | 11.1 |
| tur; sed id alias, nunc, quod instat. totum igitur id | |
| quod quaerimus quid et quale sit, verbi vis ipsa decla- | |
| rat. eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quo- | |
| rum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui | 5 |
| contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est. | |
| itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine ser- | |
| monis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, | |
| qui ecfrenati feruntur aut libidine aut iracundia— | |
| quamquam ipsa iracundia libidinis est pars; sic enim | 10 |
| definitur: iracundia ulciscendi libido—; qui igitur | |
| exisse ex potestate dicuntur, idcirco dicuntur, quia non | |
| sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a | |
| natura tributum est. Graeci autem μανίαν unde appel- | |
| lent, non facile dixerim; eam tamen ipsam distingui- | 15 |
| mus nos melius quam illi. hanc enim insaniam, quae | |
| iuncta stultitiae patet latius, a furore disiungimus. | |
| Graeci volunt illi quidem, sed parum valent verbo: | |
| quem nos furorem, μελαγχολίαν illi vocant; quasi vero | |
| atra bili solum mens ac non saepe vel iracundia gra- | 20 |
| viore vel timore vel dolore moveatur; quo genere Atha- | |
| mantem Alcmaeonem Aiacem Orestem furere dicimus. | |
| qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum suarum | |
| vetant duodecim tabulae; itaque non est scriptum 'si | |
| insanus', sed 'si furiosus escit'. stultitiam enim cen- | 25 |
| suerunt constantia, id est sanitate, vacantem posse | |
| tamen tueri mediocritatem officiorum et vitae commu- | |
| nem cultum atque usitatum; furorem autem esse rati | |
| sunt mentis ad omnia caecitatem. quod cum maius | |
| esse videatur quam insania, tamen eius modi est, ut | 30 |
| furor in sapientem cadere possit, non possit insania. | |
| sed haec alia quaestio est; nos ad propositum reverta- | |
| mur. |