| LIBER TERTIUS | |
| Quidnam esse, Brute, causae putem, cur, cum con- | 3.1.1 |
| stemus ex animo et corpore, corporis curandi tuendi- | |
| que causa quaesita sit ars atque eius utilitas deo- | |
| rum inmortalium inventioni consecrata, animi autem | |
| medicina nec tam desiderata sit, ante quam inventa, | 5 |
| nec tam culta, posteaquam cognita est, nec tam mul- | |
| tis grata et probata, pluribus etiam suspecta et invisa? | |
| an quod corporis gravitatem et dolorem animo iudica- | |
| mus, animi morbum corpore non sentimus? ita fit ut | |
| animus de se ipse tum iudicet, cum id ipsum, quo | 10 |
| iudicatur, aegrotet. Quodsi talis nos natura genuisset, | 2.1 |
| ut eam ipsam intueri et perspicere eademque optima | |
| duce cursum vitae conficere possemus, haut erat sane | |
| quod quisquam rationem ac doctrinam requireret. nunc | |
| parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis | 5 |
| moribus opinionibusque depravati sic restinguimus, ut | |
| nusquam naturae lumen appareat. sunt enim ingeniis | |
| nostris semina innata virtutum, quae si adolescere lice- | |
| ret, ipsa nos ad beatam vitam natura perduceret. nunc | |
| autem, simul atque editi in lucem et suscepti sumus, | 10 |
| in omni continuo pravitate et in summa opinionum per- | |
| versitate versamur, ut paene cum lacte nutricis errorem | |
| suxisse videamur. cum vero parentibus redditi, dein | |
| magistris traditi sumus, tum ita variis imbuimur errori- | |
| bus, ut vanitati veritas et opinioni confirmatae natura | 15 |
| ipsa cedat. accedunt etiam poëtae, qui cum magnam | 3.1 |
| speciem doctrinae sapientiaeque prae se tulerunt, | |
| audiuntur leguntur ediscuntur et inhaerescunt penitus | |
| in mentibus. cum vero eodem quasi maxumus quidam | |
| magister populus accessit atque omnis undique ad vitia | 5 |
| consentiens multitudo, tum plane inficimur opinionum | |
| pravitate a naturaque desciscimus, ut nobis optime na- | |
| turae vim vidisse videantur, qui nihil melius homini, | |
| nihil magis expetendum, nihil praestantius honoribus, | |
| imperiis, populari gloria iudicaverunt. ad quam fertur | 10 |
| optumus quisque veramque illam honestatem expetens, | |
| quam unam natura maxime anquirit, in summa inani- | |
| tate versatur consectaturque nullam eminentem effi- | |
| giem virtutis, sed adumbratam imaginem gloriae. est | |
| enim gloria solida quaedam res et expressa, non adum- | 15 |
| brata; ea est consentiens laus bonorum, incorrupta vox | |
| bene iudicantium de excellenti virtute, ea virtuti reso- | |
| nat tamquam imago; quae quia recte factorum plerum- | |
| que comes est, non est bonis viris repudianda. illa | 4.1 |
| autem, quae se eius imitatricem esse volt, temeraria | |
| atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorum- | |
| que laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis | |
| formam eius pulchritudinemque corrumpit. qua caeci- | 5 |
| tate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent | |
| eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus | |
| alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt. atque | |
| hi quidem optuma petentes non tam voluntate quam | |
| cursus errore falluntur. quid? qui pecuniae cupiditate, | 10 |
| qui voluptatum libidine feruntur, quorumque ita per- | |
| turbantur animi, ut non multum absint ab insania, quod | |
| insipientibus contingit omnibus, is nullane est adhi- | |
| benda curatio? utrum quod minus noceant animi | |
| aegrotationes quam corporis, an quod corpora curari | 15 |
| possint, animorum medicina nulla sit? at et morbi per- | 5.1 |
| niciosiores pluresque sunt animi quam corporis; hi | |
| enim ipsi odiosi sunt, quod ad animum pertinent | |
| eumque sollicitant, 'animusque aeger', ut ait Ennius, | |
| 'semper errat neque pati neque perpeti potest, cupere | 5 |
| numquam desinit.' quibus duobus morbis, ut omittam | |
| alios, aegritudine et cupiditate, qui tandem possunt | |
| in corpore esse graviores? qui vero probari potest | |
| ut sibi mederi animus non possit, cum ipsam medi- | |
| cinam corporis animus invenerit, cumque ad corpo- | 10 |
| rum sanationem multum ipsa corpora et natura valeat | |
| nec omnes, qui curari se passi sint, continuo etiam | |
| convalescant, animi autem, qui se sanari voluerint | |
| praeceptisque sapientium paruerint, sine ulla dubita- | |
| tione sanentur? est profecto animi medicina, philo- | 6.1 |
| sophia; cuius auxilium non ut in corporis morbis pe- | |
| tendum est foris, omnibusque opibus viribus, ut nos- | |
| met ipsi nobis mederi possimus, elaborandum est. | |
| Quamquam de universa philosophia, quanto opere | 5 |
| et expetenda esset et colenda, satis, ut arbitror, dictum | |
| est in Hortensio. de maxumis autem rebus nihil fere | |
| intermisimus postea nec disputare nec scribere. his | |
| autem libris exposita sunt ea quae a nobis cum fami- | |
| liaribus nostris in Tusculano erant disputata. sed quo | 10 |
| niam duobus superioribus de morte et de dolore dic- | |
| tum est, tertius dies disputationis hoc tertium volu- | |
| men efficiet. ut enim in Academiam nostram descen- | 7.1 |
| dimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, | |
| poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi. | |
| tum res acta sic est: | |
| Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo. | 5 |