| Atque in primis meditemur illud, ut haec patientia | 2.65.1 |
| dolorum, quam saepe iam animi intentione dixi esse | |
| firmandam, in omni genere se aequabilem praebeat. | |
| saepe enim multi, qui aut propter victoriae cupidita- | |
| tem aut propter gloriae aut etiam, ut ius suum et liber- | 5 |
| tatem tenerent, volnera exceperunt fortiter et tule- | |
| runt, idem omissa contentione dolorem morbi ferre | |
| non possunt; neque enim illum, quem facile tulerant, | |
| ratione aut sapientia tulerant, sed studio potius et | |
| gloria. itaque barbari quidam et inmanes ferro de- | 10 |
| certare acerrume possunt, aegrotare viriliter non que- | |
| unt. Graeci autem homines, non satis animosi, pru- | |
| dentes, ut est captus hominum, satis, hostem aspi- | |
| cere non possunt: eidem morbos toleranter atque hu- | |
| mane ferunt. at Cimbri et Celtiberi in proeliis exul- | 15 |
| tant, lamentantur in morbo. nihil enim potest esse | |
| aequabile, quod non a certa ratione proficiscatur. sed | 66.1 |
| cum videas eos, qui aut studio aut opinione ducantur, | |
| in eo persequendo atque adipiscendo dolore non | |
| frangi, debes existimare aut non esse malum dolorem | |
| aut, etiamsi, quicquid asperum alienumque natura | 5 |
| sit, id appellari placeat malum, tantulum tamen esse, | |
| ut a virtute ita obruatur, ut nusquam appareat. quae | |
| meditare quaeso dies et noctes. latius enim manabit | |
| haec ratio et aliquanto maiorem locum quam de uno | |
| dolore occupabit. nam si omnia fugiendae turpitu- | 10 |
| dinis adipiscendaeque honestatis causa faciemus, non | |
| modo stimulos doloris, sed etiam fulmina fortunae | |
| contemnamus licebit, praesertim cum paratum sit il- | |
| lud ex hesterna disputatione perfugium. ut enim si | 67.1 |
| cui naviganti, praedones <si> insequantur, deus qui | |
| dixerit: 'eice te navi; praesto est qui excipiat: vel del- | |
| phinus, ut Arionem Methymnaeum, vel equi Pelopis | |
| illi Neptunii, qui per undas currus suspensos rapu- | 5 |
| isse dicuntur, excipient te et quo velis perferent', om- | |
| nem omittat timorem, sic urguentibus asperis et odio- | |
| sis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit | |
| confugiendum, tu vides. | |
| Haec fere hoc tempore putavi esse dicenda. sed | 10 |
| tu fortasse in sententia permanes. | |
| Minime vero, meque biduo duarum rerum, quas | |
| maxime timebam, spero liberatum metu. | |
| Cras ergo ad clepsydram; sic enim diximus, et tibi | |
| hoc video non posse deberi. | 15 |
| Ita prorsus; et illud quidem ante meridiem, hoc | |
| eodem tempore. | |
| Sic faciemus tuisque optumis studiis obsequemur. |