| LIBER SECUNDUS | |
| Neoptolemus quidem apud Ennium philosophari | 2.1.1 |
| sibi ait necesse esse, sed paucis; nam omnino haud | |
| placere: ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse | |
| arbitror philosophari—nam quid possum, praeser- | |
| tim nihil agens, agere melius?—sed non paucis, ut | 5 |
| ille. difficile est enim in philosophia pauca esse ei | |
| nota, cui non sint aut pleraque aut omnia. nam nec | |
| pauca nisi e multis eligi possunt nec, qui pauca per- | |
| ceperit, non idem reliqua eodem studio persequetur. | |
| sed tamen in vita occupata atque, ut Neoptolemi tum | 2.1 |
| erat, militari pauca ipsa multum saepe prosunt et | |
| ferunt fructus, si non tantos quanti ex universa phi- | |
| losophia percipi possunt, tamen eos quibus aliqua ex | |
| parte interdum aut cupiditate aut aegritudine aut | 5 |
| metu liberemur. velut ex ea disputatione, quae mihi | |
| nuper habita est in Tusculano, magna videbatur mor- | |
| tis effecta contemptio, quae non minimum valet ad | |
| animum metu liberandum. nam qui id quod vitari | |
| non potest metuit, is vivere animo quieto nullo modo | 10 |
| potest; sed qui non modo quia necesse est mori, | |
| verum etiam quia nihil habet mors quod sit horren- | |
| dum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium | |
| ad beatam vitam comparavit. Quamquam non su- | 3.1 |
| mus ignari multos studiose contra esse dicturos; quod | |
| vitare nullo modo potuimus, nisi nihil omnino scri- | |
| beremus. etenim si orationes, quas nos multitudinis | |
| iudicio probari volebamus (popularis est enim illa | 5 |
| facultas, et effectus eloquentiae est audientium adpro- | |
| batio)—sed si reperiebantur non nulli, qui nihil lau- | |
| darent nisi quod se imitari posse confiderent, quem- | |
| que sperandi sibi, eundem bene dicendi finem propo- | |
| nerent, et cum obruerentur copia sententiarum atque | 10 |
| verborum, ieiunitatem et famem se malle quam uber- | |
| tatem et copiam dicerent, unde erat exortum genus | |
| Atticorum is ipsis, qui id sequi se profitebantur, | |
| ignotum, qui iam conticuerunt paene ab ipso foro | |
| inrisi: quid futurum putamus, cum adiutore populo, | 4.1 |
| quo utebamur antea, nunc minime nos uti posse vide- | |
| amus? est enim philosophia paucis contenta iudici- | |
| bus, multitudinem consulto ipsa fugiens eique ipsi et | |
| suspecta et invisa, ut, vel si quis universam velit | 5 |
| vituperare, secundo id populo facere possit, vel si in | |
| eam quam nos maxime sequimur conetur invadere, | |
| magna habere possit auxilia e reliquorum philoso- | |
| phorum disciplinis. Nos autem universae philosophiae | |
| vituperatoribus respondimus in Hortensio, pro Aca- | 10 |
| demia autem quae dicenda essent, satis accurate in | |
| Academicis quattuor libris explicata arbitramur; sed | |
| tamen tantum abest ut scribi contra nos nolimus, ut | |
| id etiam maxime optemus. in ipsa enim Graecia phi- | |
| losophia tanto in honore numquam fuisset, nisi | 15 |
| doctissimorum contentionibus dissensionibusque vi- | |
| guisset. |