| Quam ob rem hortor omnis, qui facere id possunt, | 2.5.1 |
| ut huius quoque generis laudem iam languenti Grae- | |
| ciae eripiant et transferant in hanc urbem, sicut reli- | |
| quas omnis, quae quidem erant expetendae, studio | |
| atque industria sua maiores nostri transtulerunt. at- | 5 |
| que oratorum quidem laus ita ducta ab humili venit | |
| ad summum, ut iam, quod natura fert in omnibus | |
| fere rebus, senescat brevique tempore ad nihilum ven- | |
| tura videatur, philosophia nascatur Latinis quidem lit- | |
| teris ex his temporibus, eamque nos adiuvemus nos- | 10 |
| que ipsos redargui refellique patiamur. quod i ferunt | |
| animo iniquo, qui certis quibusdam destinatisque sen- | |
| tentiis quasi addicti et consecrati sunt eaque necessi- | |
| tate constricti, ut etiam, quae non probare soleant, | |
| ea cogantur constantiae causa defendere: nos, qui | 15 |
| sequimur probabilia nec ultra [quam] id quod veri | |
| simile occurrit progredi possumus, et refellere sine | |
| pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus. | |
| Quodsi haec studia traducta erunt ad nostros, ne | 6.1 |
| bibliothecis quidem Graecis egebimus, in quibus mul- | |
| titudo infinita librorum propter eorum est multitudi- | |
| nem, qui scripserunt. eadem enim dicuntur a multis, | |
| ex quo libris omnia referserunt. quod accidet etiam | 5 |
| nostris, si ad haec studia plures confluxerint. sed | |
| eos, si possumus, excitemus, qui liberaliter eruditi | |
| adhibita etiam disserendi elegantia ratione et via phi- | |
| losophantur. est enim quoddam genus eorum qui se | 7.1 |
| philosophos appellari volunt, quorum dicuntur esse | |
| Latini sane multi libri; quos non contemno equidem, | |
| quippe quos numquam legerim; sed quia profitentur | |
| ipsi illi, qui eos scribunt, se neque distincte neque | 5 |
| distribute neque eleganter neque ornate scribere, lecti- | |
| onem sine ulla delectatione neglego. quid enim dicant | |
| et quid sentiant i qui sunt ab ea disciplina, nemo | |
| <ne> mediocriter quidem doctus ignorat. quam ob | |
| rem, quoniam quem ad modum dicant ipsi non la- | 10 |
| borant, cur legendi sint nisi ipsi inter se qui idem sen- | |
| tiunt, non intellego. nam, ut Platonem reliquosque | 8.1 |
| Socraticos et deinceps eos, qui ab his profecti sunt, | |
| legunt omnes, etiam qui illa aut non adprobant aut | |
| non studiosissime consectantur, Epicurum autem et | |
| Metrodorum non fere praeter suos quisquam in manus | 5 |
| sumit, sic hos Latinos i soli legunt, qui illa recte | |
| dici putant. nobis autem videtur, quicquid litteris | |
| mandetur, id commendari omnium eruditorum lectioni | |
| decere; nec, si id ipsi minus consequi possumus, id- | |
| circo minus id ita faciendum esse sentimus. Itaque | 9.1 |
| mihi semper Peripateticorum Academiaeque consue- | |
| tudo de omnibus rebus in contrarias partis disserendi | |
| non ob eam causam solum placuit, quod aliter non | |
| posset, quid in quaque re veri simile esset, inveniri, | 5 |
| sed etiam quod esset ea maxuma dicendi exercitatio. | |
| qua princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui | |
| secuti sunt. nostra autem memoria Philo, quem nos | |
| frequenter audivimus, instituit alio tempore rhetorum | |
| praecepta tradere, alio philosophorum: ad quam nos | 10 |
| consuetudinem a familiaribus nostris adducti in Tus- | |
| culano, quod datum est temporis nobis, in eo con- | |
| sumpsimus. itaque cum ante meridiem dictioni ope- | |
| ram dedissemus, sicut pridie feceramus, post meridiem | |
| in Academiam descendimus. in qua disputationem | 15 |
| habitam non quasi narrantes exponimus, sed eisdem | |
| fere verbis, ut actum disputatumque est. |