| Est igitur ambulantibus ad hunc modum sermo ille | 2.10.1 |
| nobis institutus et a tali quodam ductus exordio: | |
| Dici non potest, quam sim hesterna disputatione | |
| tua delectatus vel potius adiutus. etsi enim mihi sum | |
| conscius numquam me nimis vitae cupidum fuisse, | 5 |
| tamen interdum obiciebatur animo metus quidam et | |
| dolor cogitanti fore aliquando finem huius lucis et | |
| amissionem omnium vitae commodorum. hoc genere | |
| molestiae sic, mihi crede, sum liberatus, ut nihil mi- | |
| nus curandum putem. | 10 |
| Minime mirum id quidem; nam efficit hoc philo- | 11.1 |
| sophia: medetur animis, inanes sollicitudines detra- | |
| hit, cupiditatibus liberat, pellit timores. sed haec eius | |
| vis non idem potest apud omnis: tum valet multum, | |
| cum est idoneam complexa naturam. fortis enim non | 5 |
| modo fortuna adiuvat, ut est in vetere proverbio, sed | |
| multo magis ratio, quae quibusdam quasi praeceptis | |
| confirmat vim fortitudinis. te natura excelsum quen- | |
| dam videlicet et altum et humana despicientem genuit; | |
| itaque facile in animo forti contra mortem habita in- | 10 |
| sedit oratio. sed haec eadem num censes apud eos | |
| ipsos valere nisi admodum paucos, a quibus inventa | |
| disputata conscripta sunt? quotus enim quisque phi- | |
| losophorum invenitur, qui sit ita moratus, ita animo | |
| ac vita constitutus, ut ratio postulat? qui disciplinam | 15 |
| suam non ostentationem scientiae, sed legem vitae pu- | |
| tet? qui obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat? | |
| videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis | 12.1 |
| fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, | |
| gloriae non nullos, multos libidinum servos, ut cum | |
| eorum vita mirabiliter pugnet oratio. quod quidem | |
| mihi videtur esse turpissimum. ut enim si grammati- | 5 |
| cum se professus quispiam barbare loquatur, aut si | |
| absurde canat is qui se haberi velit musicum, hoc | |
| turpior sit, quod in eo ipso peccet, cuius profitetur | |
| scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans | |
| hoc turpior est, quod in officio, cuius magister esse | 10 |
| vult, labitur artemque vitae professus delinquit in | |
| vita. |