| Nonne verendum est igitur, si est ita, ut dicis, ne | 2.12.13 |
| philosophiam falsa gloria exornes? quod est enim | |
| maius argumentum nihil eam prodesse, quam quos- | 15 |
| dam perfectos philosophos turpiter vivere? | |
| Nullum vero id quidem argumentum est. nam ut | 13.1 |
| agri non omnes frugiferi sunt qui coluntur, falsum- | |
| que illud Acci: | |
| 'Probae étsi in segetem súnt deteriorém datae | |
| Frugés, tamen ipsae suápte natura énitent', | 5 |
| sic animi non omnes culti fructum ferunt. atque, ut | |
| in eodem simili verser, ut ager quamvis fertilis sine | |
| cultura fructuosus esse non potest, sic sine doctrina | |
| animus; ita est utraque res sine altera debilis. cultura | |
| autem animi philosophia est; haec extrahit vitia radi- | 10 |
| citus et praeparat animos ad satus accipiendos eaque | |
| mandat is et, ut ita dicam, serit, quae adulta fructus | |
| uberrimos ferant. Agamus igitur, ut coepimus. dic, | |
| si vis, de quo disputari velis. | |
| Dolorem existimo maxumum malorum om- | 14.1 |
| nium. | |
| Etiamne maius quam dedecus? | |
| Non audeo id dicere equidem, et me pudet tam cito | |
| de sententia esse deiectum. | 5 |
| Magis esset pudendum, si in sententia permaneres. | |
| quid enim minus est dignum quam tibi peius quic- | |
| quam videri dedecore flagitio turpitudine? quae ut | |
| effugias, quis est non modo recusandus, sed non ultro | |
| adpetendus subeundus excipiendus dolor? | 10 |
| Ita prorsus existimo. quare ne sit sane summum | |
| malum dolor, malum certe est. |